Ambigua sunt in primis acuta atque in verbo posita, non 2.253.1
in re; sed non saepe magnum risum movent; magis ut belle,
ut litterate dicta laudantur; ut in illum Titium, qui cum
studiose pila luderet et idem signa sacra noctu frangere
putaretur gregalesque eum, cum in campum non venisset, 5
requirerent, excusavit Vespa Terentius, quod eum bracchium
fregisse diceret; ut illud Africani, quod est apud Lucilium
    Quid Decius? Nuculam an confixum vis facere? inquit:
ut tuus amicus, Crasse, Granius, "non esse sextantis." Et 254.1
si quaeritis, is, qui appellatur dicax, hoc genere maxime
excellet; sed risum movent alia maiorem. Ambiguum
per se ipsum probatur id quidem, ut ante dixi, vel maxime;
ingeniosi enim videtur vim verbi in aliud, atque ceteri 5
accipiant, posse ducere; sed admirationem magis quam
risum movet, nisi si quando incidit in aliud quoque genus
ridiculi, quae genera percurram equidem. Sed scitis esse 255.1
notissimum ridiculi genus, cum aliud exspectamus, aliud
dicitur: hic nobismet ipsis noster error risum movet: quod
si admixtum est etiam ambiguum, fit salsius; ut apud No-
vium videtur esse misericors ille, qui iudicatum duci videt: 5
percontatur ita: "quanti addictus?" "Mille nummum." Si
addidisset tantummodo "ducas licet"; esset illud genus
ridiculi praeter exspectationem; sed quia addidit "nihil
addo, ducas licet"; addito ambiguo [altero genere ridiculi],
fuit, ut mihi quidem videtur, salsissimus. Hoc tum est 10
venustum, cum in altercatione arripitur ab adversario
verbum et ex eo, ut a Catulo in Philippum, in eum ipsum
aliquid, qui lacessivit, infligitur. Sed cum plura sint am- 256.1
bigui genera, de quibus est doctrina quaedam subtilior,
attendere et aucupari verba oportebit; in quo, ut ea, quae
sint frigidiora, vitemus,—est enim cavendum, ne arcessitum
dictum putetur—permulta tamen acute dicemus. Alterum 5
genus est, quod habet parvam verbi immutationem, quod in
littera positum Graeci vocant παρονομασίαν, ut "Nobiliorem
mobiliorem" Cato; aut, ut idem, cum cuidam dixisset
"eamus deambulatum" et ille "quid opus fuit de?" "Immo
vero" inquit "quid opus fuit te?" Aut eiusdem responsio 10
illa "si tu et adversus et aversus impudicus es." Etiam 257.1
interpretatio nominis habet acumen, cum ad ridiculum
convertas, quam ob rem ita quis vocetur; ut ego nuper
Nummium divisorem, ut Neoptolemum ad Troiam, sic
illum in campo Martio nomen invenisse; atque haec omnia 5
verbo continentur. Saepe etiam versus facete interponitur,
vel ut est vel paululum immutatus, aut aliqua pars versus,
ut Stati a Scauro stomachante; ex quo sunt non nulli, qui
tuam legem de civitate natam, Crasse, dicant:
    st, tacete, quid hoc clamoris? Quibus nec mater nec pater, 10
    tanta confidentia? Auferte istam enim superbiam.
Nam in Caelio sane etiam ad causam utile fuit tuum illud,
Antoni, cum ille a se pecuniam profectam diceret testis et
haberet filium delicatiorem, abeunte iam illo,
    sentin senem esse tactum triginta minis? 15
In hoc genus coniciuntur etiam proverbia, ut illud Scipionis, 258.1
cum Asellus omnis se provincias stipendia merentem pera-
grasse gloriaretur: "agas asellum" et cetera; qua re ea quo-
que, quoniam mutatis verbis non possunt retinere eandem
venustatem, non in re, sed in verbis posita ducantur. Est 259.1
etiam in verbo positum non insulsum genus ex eo, cum
ad verbum, non ad sententiam rem accipere videare; ex
quo uno genere totus est Tutor, mimus vetus, oppido
ridiculus. Sed abeo a mimis; tantum genus huius ridiculi 5
insigni aliqua et nota re notari volo; est autem ex hoc
genere illud, quod tu, Crasse, nuper ei, qui te rogasset, num
tibi molestus esset futurus, si ad te bene ante lucem venisset,
"tu vero" inquisti "molestus non eris." "Iubebis igitur te"
inquit "suscitari?" Et tu "certe negaram te molestum 10
futurum." Ex eodem hoc vetus illud est, quod aiunt Malu- 260.1
ginensem illum [M.] Scipionem, cum ex centuria sua re-
nuntiaret Acidinum consulem praecoque dixisset "dic de
L. Manlio": "virum bonum" inquit "egregiumque civem
esse arbitror." Ridicule etiam illud L. [Porcius] Nasica 5
censori Catoni; cum ille "ex tui animi sententia tu uxorem
habes?" "Non hercule" inquit "ex mei animi sententia."
Haec aut frigida sunt aut tum salsa, cum aliud est exspe-
ctatum. Natura enim nos, ut ante dixi, noster delectat error;
ex quo, cum quasi decepti sumus exspectatione, ridemus. 10
In verbis etiam illa sunt, quae aut ex immutata oratione 261.1
ducuntur aut ex unius verbi translatione aut ex inversione
verborum. Ex immutatione, ut olim Rusca cum legem
ferret annalem, dissuasor M. Servilius "dic mihi," inquit
"M. Pinari, num, si contra te dixero, mihi male dicturus es, 5
ut ceteris fecisti?" "Ut sementem feceris, ita metes" inquit.
Ex translatione autem, ut, cum Scipio ille maior Corinthiis 262.1
statuam pollicentibus eo loco, ubi aliorum essent impera-
torum, turmalis dixit displicere. Invertuntur autem verba,
ut, Crassus apud M. Perpernam iudicem pro Aculeone cum
diceret, aderat contra Aculeonem Gratidiano L. Aelius 5
Lamia, deformis, ut nostis; qui cum interpellaret odiose,
"audiamus" inquit "pulchellum puerum" Crassus; cum
esset arrisum, "non potui mihi" inquit Lamia "formam ipse
fingere, ingenium potui"; tum hic "audiamus" inquit
"disertum": multo etiam arrisum est vehementius. Sunt 10
etiam illa venusta ut in gravibus sententiis, sic in facetiis—
dixi enim dudum rationem aliam esse ioci, aliam severitatis,
gravium autem et iocorum unam esse materiam—ornant 263.1
igitur in primis orationem verba relata contrarie, quod idem
genus saepe est etiam facetum, ut Servius ille Galba cum
iudices L. Scribonio tribuno plebis ferret familiaris suos et
dixisset Libo "quando tandem, Galba, de triclinio tuo 5
exibis?" "cum tu" inquit "de cubiculo alieno." A quo
genere ne illud quidem plurimum distat, quod Glaucia
Metello "villam in Tiburti habes, cortem in Palatio."