Ac verborum quidem genera, quae essent faceta, dixisse 2.264.1
me puto; rerum plura sunt, eaque magis, ut dixi ante, ri-
dentur; in quibus est narratio, res sane difficilis; expri-
menda enim sunt et ponenda ante oculos ea, quae videantur
et veri similia, quod est proprium narrationis, et quae sint, 5
quod ridiculi proprium est, subturpia; cuius exemplum, ut
brevissimum, sit sane illud, quod ante posui, Crassi de
Memmio. Et ad hoc genus ascribamus etiam narrationes
apologorum. Trahitur etiam aliquid ex historia, ut, cum Sex. 265.1
Titius se Cassandram esse diceret, "multos" inquit Antonius
"possum tuos Aiaces Oileos nominare." Est etiam ex
similitudine, quae aut conlationem habet aut tamquam
imaginem: conlationem, ut ille Gallus olim testis in Pisonem, 5
cum innumerabilem Magio praefecto pecuniam dixisset
datam idque Scaurus tenuitate Magi redargueret, "erras,"
inquit "Scaure; ego enim Magium non conservasse dico,
sed tamquam nudus nuces legeret, in ventre abstulisse"; ut
illud M. Cicero senex, huius viri optimi, nostri familiaris, 10
pater, "nostros homines similis esse Syrorum venalium: ut
quisque optime Graece sciret, ita esse nequissimum." Valde 266.1
autem ridentur etiam imagines, quae fere in deformitatem
aut in aliquod vitium corporis ducuntur cum similitudine
turpioris: ut meum illud in Helvium Manciam "iam osten-
dam cuius modi sis," cum ille "ostende, quaeso"; demon- 5
stravi digito pictum Gallum in Mariano scuto Cimbrico sub
Novis distortum, eiecta lingua, buccis fluentibus; risus est
commotus; nihil tam Manciae simile visum est; ut cum
Tito Pinario mentum in dicendo intorquenti: "tum ut
diceret, si quid vellet, si nucem fregisset." Etiam illa, quae 267.1
minuendi aut augendi causa ad incredibilem admirationem
efferuntur; velut tu, Crasse, in contione: "ita sibi ipsum
magnum videri Memmium, ut in forum descendens caput
ad fornicem Fabianum demitteret"; ex quo genere etiam 5
illud est, quod Scipio apud Numantiam, cum stomacharetur
cum C. Metello, dixisse dicitur: "si quintum pareret mater
eius, asinum fuisse parituram." Arguta etiam significatio est, 268.1
cum parva re et saepe verbo res obscura et latens inlustratur;
ut, cum C. Fabricio P. Cornelius, homo, ut existimabatur,
avarus et furax, sed egregie fortis et bonus imperator, gratias
ageret, quod se homo inimicus consulem fecisset, bello 5
praesertim magno et gravi "nihil est, quod mihi gratias
agas," inquit "si malui compilari quam venire"; ut Asello
Africanus obicienti lustrum illud infelix, "noli" inquit
"mirari; is enim, qui te ex aerariis exemit, lustrum condidit
et taurum immolavit." [Tacita suspicio est, ut religione 10
civitatem obstrinxisse videatur Mummius, quod Asellum
ignominia levarit.]