Urbana etiam dissimulatio est, cum alia dicuntur ac 2.269.1
sentias, non illo genere, de quo ante dixi, cum contraria
dicas, ut Lamiae Crassus, sed cum toto genere orationis
severe ludas, cum aliter sentias ac loquare; ut noster Scae-
vola Septumuleio illi Anagnino, cui pro C. Gracchi capite 5
erat aurum repensum, roganti, ut se in Asiam praefectum
duceret "quid tibi vis," inquit "insane? tanta malorum est
multitudo civium, ut tibi ego hoc confirmem, si Romae
manseris, te paucis annis ad maximas pecunias esse ven-
turum." In hoc genere Fannius in annalibus suis Afri- 270.1
canum hunc Aemilianum dicit fuisse <egregium> et Graeco
eum verbo appellat εἴρωνα; sed, uti ei ferunt, qui melius
haec norunt, Socratem opinor in hac ironia dissimulantiaque
longe lepore et humanitate omnibus praestitisse. Genus 5
est perelegans et cum gravitate salsum cumque oratoriis
dictionibus tum urbanis sermonibus accommodatum. Et 271.1
hercule omnia haec, quae a me de facetiis disputantur, non
maiora forensium actionum quam omnium sermonum con-
dimenta sunt. Nam sicut quod apud Catonem est—qui
multa rettulit, ex quibus a me exempli causa non nulla 5
ponuntur—per mihi scitum videtur, C. Publicium solitum
dicere "P. Mummium cuiusvis temporis hominem esse," sic
profecto se res habet, nullum ut sit vitae tempus, in quo
non deceat leporem humanitatemque versari. Sed redeo 272.1
ad cetera. Est huic finitimum dissimulationi, cum honesto
verbo vitiosa res appellatur; ut cum Africanus censor tribu
movebat eum centurionem, qui in Pauli pugna non ad-
fuerat, cum ille se custodiae causa diceret in castris reman- 5
sisse quaereretque, cur ab eo notaretur, "non amo" inquit
"nimium diligentis." Acutum etiam illud est, cum ex al- 273.1
terius oratione aliud excipias atque ille vult; ut Salinatori
Maximus, cum Tarento amisso arcem tamen Livius re-
tinuisset multaque ex ea proelia praeclara fecisset, cum
aliquot post annis Maximus id oppidum recepisset rogaret- 5
que eum Salinator, ut meminisset opera sua se Tarentum
recepisse, "quidni" inquit "meminerim? Numquam enim
recepissem, nisi tu perdidisses." Sunt etiam illa subabsurda, 274.1
sed eo ipso nomine saepe ridicula, non solum mimis perap-
posita, sed etiam quodam modo nobis:
    homo fatuus,
    postquam rem habere coepit, est emortuus. 5
Et
    quid est tibi ista mulier? Uxor. Similis me dius fidius.
Et
    quamdiu ad aquas fuit, numquam est emortuus.
Genus hoc levius et, ut dixi, mimicum, sed habet non num- 10
quam aliquid etiam apud nos loci, ut vel non stultus quasi
stulte cum sale dicat aliquid: ut tibi, Antoni, Mancia, cum
audisset te censorem a M. Duronio de ambitu postulatum,
"aliquando" inquit "tibi tuum negotium agere licebit." Valde 275.1
haec ridentur et hercule omnia, quae a prudentibus [quasi]
per simulationem [non intellegendi] subabsurde salseque
dicuntur. Ex quo genere est etiam non videri intellegere
quod intellegas, ut Pontidius "qualem existimas, qui in 5
adulterio deprehenditur?" "tardum!" ut ego, qui in dilectu
Metello, cum excusationem oculorum a me non acciperet
et dixisset "tu igitur nihil vides?" "ego vero" inquam 276.1
"a porta Esquilina video villam tuam;" ut illud Nasicae,
qui cum ad poetam Ennium venisset eique ab ostio quae-
renti Ennium ancilla dixisset domi non esse, Nasica sensit
illam domini iussu dixisse et illum intus esse; paucis post 5
diebus cum ad Nasicam venisset Ennius et eum ad ianuam
quaereret, exclamat Nasica domi non esse, tum Ennius
"quid? ego non cognosco vocem" inquit "tuam?" Hic
Nasica "homo es impudens: ego cum te quaererem ancillae
tuae credidi te domi non esse, tu mihi non credis ipsi?" 10
Est bellum illud quoque, ex quo is, qui dixit inridetur in eo 277.1
ipso genere, quo dixit; ut, cum Q. Opimius consularis,
qui adulescentulus male audisset, festivo homini Egilio, qui
videretur mollior nec esset, dixisset "quid tu, Egilia mea?
quando ad me venis cum tua colu et lana?" "Non pol" 5
inquit "audeo, nam me ad famosas vetuit mater accedere."
Salsa sunt etiam, quae habent suspicionem ridiculi abscon- 278.1
ditam, quo in genere est Siculi illud, cui cum familiaris qui-
dam quereretur quod diceret uxorem suam suspendisse se
de ficu, "amabo te," inquit "da mihi ex ista arbore quos
seram surculos." In eodem genere est, quod Catulus dixit 5
cuidam oratori malo: qui cum in epilogo misericordiam se
movisse putaret, postquam adsedit, rogavit hunc videreturne
misericordiam movisse, "ac magnam quidem," inquit "nemi-
nem enim puto esse tam durum, cui non oratio tua miseri-
cordia digna visa sit." Me tamen hercule etiam illa valde 279.1
movent stomachosa et quasi submorosa ridicula, non cum
a moroso dicuntur; tum enim non sal, sed natura ridetur;
in quo, ut mihi videtur, persalsum illud est apud Novium:
    "quid ploras, pater?" 5
    "Mirum ni cantem: condemnatus sum."
Huic generi quasi contrarium est ridiculi genus patientis ac
lenti, ut, cum Cato percussus esset ab eo, qui arcam ferebat,
cum ille diceret "cave," rogavit "num quid aliud ferret
praeter arcam." Est etiam stultitiae salsa reprehensio, ut 280.1
ille Siculus, cui praetor Scipio patronum causae dabat
hospitem suum, hominem nobilem, sed admodum stultum,
"quaeso," inquit "praetor, adversario meo da istum patronum,
deinde mihi neminem dederis." Movent illa etiam, quae 5
coniectura explanantur longe aliter atque sunt, sed acute at-
que concinne; ut, cum Scaurus accusaret Rutilium ambitus,
cum ipse consul esset factus, ille repulsam tulisset, et in eius
tabulis ostenderet litteras A. F. P. R. idque diceret esse,
actum fide P. Rutili; Rutilius autem, ante factum, post 10
relatum; C. Canius, eques Romanus, cum Rufo adesset,
exclamat, neutrum illis litteris declarari: "quid ergo?"
inquit Scaurus; "Aemilius fecit, plectitur Rutilius."