Ridentur etiam discrepantia: "quid huic abest nisi res et 2.281.1
virtus?" Bella etiam est familiaris reprehensio quasi errantis;
ut cum obiurgavit Albium Granius quod, cum eius tabulis
quiddam ab Albucio probatum videretur, et valde absoluto
Scaevola gauderet neque intellegeret contra suas tabulas 5
esse iudicatum. Huic similis est etiam admonitio in con- 282.1
silio dando familiaris, ut, cum patrono malo, cum vocem in
dicendo obtudisset, suadebat Granius, ut mulsum frigidum
biberet, simul ac domum redisset, "perdam" inquit "vocem,
si id fecero": "melius est" inquit "quam reum." Bellum 283.1
etiam est, cum quid cuique sit consentaneum dicitur; ut,
cum Scaurus non nullam haberet invidiam ex eo, quod
Phrygionis Pompei, locupletis hominis, bona sine testa-
mento possederat, sederetque advocatus reo Bestiae, cum 5
funus quoddam duceretur, accusator C. Memmius "vide,"
inquit "Scaure, mortuus rapitur, si potes esse possessor."
Sed ex his omnibus nihil magis ridetur, quam quod est 284.1
praeter exspectationem, cuius innumerabilia sunt exempla,
vel Appi maioris illius, qui in senatu, cum ageretur de agris
publicis et de lege Thoria et peteretur Lucullus ab eis, qui
a pecore eius depasci agros publicos dicerent, "non est" 5
inquit "Luculli pecus illud; erratis";—defendere Lucullum
videbatur—"ego liberum puto esse: qua libet pascitur."
Placet etiam mihi illud Scipionis illius, qui Ti. Gracchum 285.1
perculit: cum ei M. Flaccus multis probris obiectis P. Mu-
cium iudicem tulisset; "eiero," inquit "iniquus est"; cum
esset admurmuratum, "ah," inquit "P. C., non ego mihi illum
iniquum eiero, verum omnibus." Ab hoc vero Crasso nihil 5
facetius: cum laesisset testis Silus Pisonem, quod se in eum
audisse dixisset, "potest fieri," inquit "Sile, ut is, unde te
audisse dicis, iratus dixerit." Adnuit Silus. "Potest etiam,
ut tu non recte intellexeris." Id quoque toto capite adnuit,
ut se Crasso daret. "Potest etiam fieri," inquit "ut omnino, 10
quod te audisse dicis, numquam audieris." Hoc ita praeter
exspectationem accidit, ut testem omnium risus obrueret.
Huius generis est plenus Novius, cuius iocus est familiaris
"sapiens si algebis, tremes" et alia permulta. Saepe etiam 286.1
facete concedas adversario id ipsum, quod tibi ille detrahit;
ut C. Laelius, cum ei quidam malo genere natus diceret,
indignum esse suis maioribus, "at hercule" inquit "tu tuis
dignus." Saepe etiam sententiose ridicula dicuntur, ut 5
M. Cincius, quo die legem de donis et muneribus tulit,
cum C. Cento prodisset et satis contumeliose "quid fers,
Cinciole?" quaesisset, "ut emas," inquit "Gai, si uti velis."
Saepe etiam salse, quae fieri non possunt, optantur; ut 287.1
M. Lepidus, cum, ceteris se in campo exercentibus, ipse in
herba recubuisset, "vellem hoc esset," inquit "laborare."
Salsum est etiam quaerentibus et quasi percontantibus lente
respondere quod nolint; ut censor Lepidus, cum M. Antistio 5
Pyrgensi equum ademisset amicique [cum] vociferarentur et
quaererent, quid ille patri suo responderet, cur ademptum
sibi equum diceret, cum optimus colonus, parcissimus,
modestissimus, frugalissimus esset, "me istorum" inquit
"nihil credere." Conliguntur a Graecis, alia non nulla, exse- 288.1
crationes, admirationes, minationes; sed haec ipsa nimis
mihi videor in multa genera discripsisse; nam illa, quae
verbi ratione et vi continentur, certa fere ac definita sunt;
quae plerumque, ut ante dixi, laudari magis quam rideri 5
solent; haec autem, quae sunt in re ipsa et sententia, parti- 289.1
bus sunt innumerabilia, generibus pauca; exspectationibus
enim decipiendis et naturis aliorum inridendis [ipsorum
ridicule indicandis] et similitudine turpioris et dissimula-
tione et subabsurda dicendo et stulta reprehendendo risus 5
moventur. Itaque imbuendus est is, qui iocose volet dicere,
quasi natura quadam apta ad haec genera et moribus, ut ad
cuiusque modi genus ridiculi vultus etiam accommodetur;
qui quidem quo severior est et tristior, ut in te, Crasse, hoc
illa, quae dicuntur, salsiora videri solent. Sed iam tu, 290.1
Antoni, qui hoc deversorio sermonis mei libenter acquietu-
rum te esse dixisti, tamquam in Pomptinum deverteris, ne-
que amoenum neque salubrem locum, censeo, ut satis diu
te putes requiesse et iter reliquum conficere pergas.' 5