'Ego vero, atque hilare quidem a te acceptus,' inquit 'et 2.290.6
cum doctior per te, tum etiam audacior factus iam ad
iocandum; non enim vereor ne quis me in isto genere
leviorem iam putet, quoniam quidem tu Fabricios mihi
auctores et Africanos, Maximos, Catones, Lepidos protu- 10
listi. Sed habetis ea, quae vultis ex me audire, de quibus 291.1
quidem accuratius dicendum et cogitandum fuit; nam
cetera faciliora sunt atque ex eis, quae dicta sunt, reliqua
nascuntur omnia. Ego enim cum ad causam sum adgres-
sus atque omnia cogitando, quoad facere potui, persecutus, 5
cum et argumenta causae et eos locos, quibus animi iudicum
conciliantur, et illos, quibus permoventur, vidi atque co-
gnovi, tum constituo quid habeat causa quaeque boni, quid
mali; nulla enim fere potest res in dicendi disceptationem
aut controversiam vocari, quae non habeat utrumque, sed, 10
quantum habeat, id refert; mea autem ratio haec esse in 292.1
dicendo solet, ut, boni quod habeam, id amplectar, exornem,
exaggerem, ibi commorer, ibi habitem, ibi haeream; a malo
autem vitioque causae ita recedam, non ut me id fugere
appareat, sed ut totum bono illo ornando et augendo dis- 5
simulatum obruatur; et, si causa est in argumentis, firmis-
sima quaeque maxime tueor, sive plura sunt sive aliquod
unum; sin autem in conciliatione aut in permotione causa
est, ad eam me potissimum partem, quae maxime movere
animos hominum potest, confero. Summa denique huius 293.1
generis haec est, ut si in refellendo adversario firmior esse
oratio quam in confirmandis nostris rebus potest, omnia in
illum tela conferam; si nostra probari facilius, quam illa
redargui possunt, abducere animos a contraria defensione 5
et ad nostram conor deducere. Duo denique illa, quae 294.1
facillima videntur, quoniam quae difficiliora sunt, non
possum, mihi pro meo iure sumo: unum, ut molesto aut
difficili argumento aut loco non numquam omnino nihil
respondeam, quod forsitan aliquis iure inriserit; quis enim 5
est, qui id facere non possit? sed tamen ego de mea nunc,
non de aliorum facultate disputo confiteorque me, si quae
premat res vehementius, ita cedere solere, ut non modo
non abiecto, sed ne reiecto quidem scuto fugere videar, sed
adhibere quandam in dicendo speciem atque pompam et 10
pugnae similem fugam; consistere vero in meo praesidio
sic, ut non fugiendi hostis, sed capiendi loci causa cessisse
videar; alterum est illud, quod ego maxime oratori caven- 295.1
dum et providendum puto quodque me sollicitare summe
solet: non tam ut prosim causis, elaborare soleo, quam ut
ne quid obsim; non quin enitendum sit in utroque, sed
tamen multo est turpius oratori nocuisse videri causae quam 5
non profuisse. Sed quid hoc loco vos inter vos, Catule?
An haec, ut sunt contemnenda, contemnitis?' 'Minime,'
inquit ille 'sed Caesar de isto ipso quiddam velle dicere
videbatur.' 'Me vero libente' inquit Antonius 'dixerit sive
refellendi causa sive quaerendi.' Tum Iulius 'ego me her- 296.1
cule,' inquit 'Antoni, semper is fui, qui de te oratore sic
praedicarem, unum te in dicendo mihi videri tectissimum
propriumque hoc esse laudis tuae nihil a te umquam esse
dictum, quod obesset ei, pro quo diceres; idque memoria 5
teneo, cum mihi sermo cum hoc Crasso, multis audientibus,
esset institutus Crassusque plurimis verbis eloquentiam
laudaret tuam, dixisse me cum ceteris tuis laudibus hanc
esse vel maximam quod non solum quod opus esset diceres,
sed etiam quod non opus esset non diceres; tum illum 297.1
mihi respondere memini, cetera in te summe esse laudanda,
illud vero improbi esse hominis et perfidiosi, dicere quod
alienum esset et noceret ei, pro quo quisque diceret; qua
re non sibi eum disertum, qui id non faceret, videri, sed 5
improbum, qui faceret. Nunc, si tibi videtur, Antoni,
demonstres velim, qua re tu hoc ita magnum putes nihil in
causa mali facere, ut nihil tibi in oratore maius esse videatur.'
'Dicam equidem, Caesar,' inquit 'quid intellegam, sed et tu 298.1
et vos hoc omnes,' inquit, 'mementote, non me de perfecti
oratoris divinitate quadam loqui, sed de exercitationis et
consuetudinis meae mediocritate. Crassi quidem responsum
excellentis cuiusdam est ingeni ac singularis; cui quidem 5
portenti simile esse visum est posse aliquem inveniri orato-
rem, qui aliquid mali faceret dicendo obessetque ei, quem
defenderet; facit enim de se coniecturam; cuius tanta vis 299.1
ingeni est, ut neminem nisi consulto putet, quod contra se
ipsum sit, dicere; sed ego non de praestanti quadam et
eximia, sed prope de vulgari et communi vi nunc disputo.
Ita apud Graecos fertur incredibili quadam magnitudine 5
consili atque ingeni Atheniensis ille fuisse Themistocles;
ad quem quidam doctus homo atque in primis eruditus
accessisse dicitur eique artem memoriae, quae tum primum
proferebatur, pollicitus esse se traditurum; cum ille quae-
sisset quidnam illa ars efficere posset, dixisse illum doctorem, 10
ut omnia meminisset; et ei Themistoclem respondisse
gratius sibi illum esse facturum, si se oblivisci quae vellet
quam si meminisse docuisset. Videsne quae vis in homine 300.1
acerrimi ingeni, quam potens et quanta mens fuerit? Qui
ita responderit, ut intellegere possemus nihil ex illius animo,
quod semel esset infusum, umquam effluere potuisse; cum
quidem ei fuerit optabilius oblivisci posse potius quod 5
meminisse nollet quam quod semel audisset vidissetve
meminisse. Sed neque propter hoc Themistocli responsum
memoriae nobis opera danda non est neque illa mea cautio
et timiditas in causis propter praestantem prudentiam Crassi
neglegenda est; uterque enim istorum non mihi attulit 10
aliquam, sed suam significavit facultatem. Etenim per- 301.1
multa sunt in causis in omni parte orationis circumspi-
cienda, ne quid offendas, ne quo inruas: saepe aliqui testis
aut non laedit aut minus laedit, nisi lacessatur; orat reus,
urgent advocati, ut invehamur, ut male dicamus, denique 5
ut interrogemus: non moveor, non obtempero, non satis
facio; neque tamen ullam adsequor laudem; homines enim
imperiti facilius quod stulte dixeris reprehendere quam
quod sapienter tacueris laudare possunt. Hic quantum fit 302.1
mali, si iratum, si non stultum, si non levem testem laeseris!
Habet enim et voluntatem nocendi in iracundia et vim in
ingenio et pondus in vita. Nec, si hoc Crassus non com-
mittit, ideo non multi et saepe committunt. Quo quidem 5
mihi turpius videri nihil solet, quam quod ex oratoris dicto
aliquo aut responso aut rogato sermo ille sequitur: "occidit."
"Adversariumne?" "Immo vero" aiunt "se et eum, quem
defendit." Hoc Crassus non putat nisi perfidia accidere 303.1
posse; ego autem saepissime video in causis aliquid mali
facere homines minime malos. Quid, illud, quod supra
dixi, solere me cedere et, ut planius dicam, fugere ea, quae
valde causam meam premerent, cum id non faciunt alii 5
versanturque in hostium castris ac sua praesidia dimittunt,
mediocriterne causis nocent, cum aut adversariorum adiu-
menta confirmant aut ea, quae sanare nequeunt, exulcerant?
Quid, cum personarum, quas defendunt, rationem non 304.1
habent, si, quae sunt in eis invidiosa, non mitigant exte-
nuando, sed laudando et efferendo invidiosiora faciunt,
quantum est in eo tandem mali? Quid, si in homines
caros iudicibusque iucundos sine ulla praemunitione 5
orationis acerbius et contumeliosius invehare, nonne a te
iudices abalienes? Quid, si, quae vitia aut incommoda 305.1
sunt in aliquo iudice uno aut pluribus, ea tu in adversariis
exprobrando non intellegas te in iudices invehi, mediocre<ne>
peccatum est? Quid, si, cum pro altero dicas, litem tuam
facias aut laesus efferare iracundia, causam relinquas, nihilne 5
noceas? In quo ego, non quo libenter male audiam, sed
quia causam non libenter relinquo, nimium patiens et lentus
existimor; ut, cum te ipsum, Sulpici, obiurgabam, quod
ministratorem peteres, non adversarium; ex quo etiam illud
adsequor, ut, si quis mihi male dicat, petulans aut plane 10
insanus esse videatur. In ipsis autem argumentis si quid 306.1
posueris aut aperte falsum aut ei, quod dixeris dicturusve
sis, contrarium aut genere ipso remotum ab usu iudiciorum
ac foro, nihilne noceas? Quid multa? Omnis cura mea
solet in hoc versari semper—dicam enim saepius—si possim 5
ut boni efficiam aliquid dicendo; sin id minus, ut certe ne
quid mali.