Itaque nunc illuc redeo, Catule, in quo tu me paulo ante 2.307.1
laudabas, ad ordinem conlocationemque rerum ac locorum;
cuius ratio est duplex; altera, quam adfert natura causarum,
altera, quae oratorum iudicio et prudentia comparatur:
nam ut aliquid ante rem dicamus, deinde ut rem expona- 5
mus, post ut eam probemus nostris praesidiis confirmandis,
contrariis refutandis, deinde ut concludamus atque ita per-
oremus, hoc dicendi natura ipsa praescribit; ut vero statua- 308.1
mus ea, quae probandi et docendi causa dicenda sunt,
quem ad modum componamus, id est vel maxime proprium
oratoris prudentiae. Multa enim occurrunt argumenta;
multa, quae in dicendo profutura videantur; sed eorum 5
partim ita levia sunt, ut contemnenda sint; partim, etiam si
quid habent adiumenti, sunt non numquam eius modi, ut
insit in eis aliquid viti neque tanti sit illud, quod prodesse
videatur, ut cum aliquo malo coniungatur; quae autem 309.1
utilia sunt atque firma, si ea tamen, ut saepe fit, valde
multa sunt, ea, quae ex eis aut levissima sunt aut aliis
gravioribus consimilia, secerni arbitror oportere atque ex
oratione removeri: equidem cum conligo argumenta causa- 5
rum, non tam ea numerare soleo quam expendere. Et 310.1
quoniam, quod saepe iam dixi, tribus rebus homines ad
nostram sententiam perducimus, aut docendo aut conci-
liando aut permovendo, una ex tribus his rebus res prae
nobis est ferenda, ut nihil aliud nisi docere velle videamur; 5
reliquae duae, sicuti sanguis in corporibus, sic illae in per-
petuis orationibus fusae esse debebunt; nam et principia et
ceterae partes orationis, de quibus paulo post pauca dice-
mus, habere hanc vim magno opere debent, ut ad eorum
mentis, apud quos agetur, movendas per<tinere> possint. Sed 311.1
his partibus orationis quae, etsi nihil docent argumentando,
persuadendo tamen et commovendo perficiunt plurimum,
quamquam maxime proprius est locus et in exordiendo et
in perorando, digredi tamen ab eo, quod proposueris atque 5
agas, permovendorum animorum causa saepe utile est;
itaque vel re narrata et exposita saepe datur ad commoven- 312.1
dos animos digrediendi locus, vel argumentis nostris confir-
matis vel contrariis refutatis vel utroque loco vel omnibus,
si habet eam causa dignitatem atque copiam, recte id fieri
potest; eaeque causae sunt ad augendum et ad ornandum 5
gravissimae atque plenissimae, quae plurimos exitus dant
ad eius modi digressionem, ut eis locis uti liceat, quibus
animorum impetus eorum, qui audiant, aut impellantur
aut reflectantur. Atque etiam in illo reprehendo eos, qui, 313.1
quae minime firma sunt, ea prima conlocant; in quo illos
quoque errare arbitror, qui, si quando—id quod mihi
numquam placuit—pluris adhibent patronos, ut in quoque
eorum minimum putant esse, ita eum primum volunt dicere: 5
res enim hoc postulat, ut eorum exspectationi, qui audiunt,
quam celerrime succurratur; cui si initio satis factum non
sit; multo plus sit in reliqua causa laborandum; male enim
se res habet, quae non statim, ut dici coepta est, melior
fieri videtur. Ergo ut in oratore optimus quisque, sic in 314.1
oratione firmissimum quodque sit primum; dum illud tamen
in utroque teneatur, ut ea, quae excellent, serventur etiam
ad perorandum; si quae erunt mediocria, nam vitiosis
nusquam esse oportet locum, in mediam turbam atque in 5
gregem coniciantur. Hisce omnibus rebus consideratis 315.1
tum denique id, quod primum est dicendum, postremum
soleo cogitare, quo utar exordio. Nam si quando id primum
invenire volui, nullum mihi occurrit nisi aut exile aut
nugatorium aut vulgare aut commune. Principia autem 5
dicendi semper cum accurata et acuta et instructa sen-
tentiis, apta verbis, tum vero causarum propria esse debent;
prima est enim quasi cognitio et commendatio orationis in
principio, quaeque continuo eum, qui audit, permulcere
atque allicere debet; in quo admirari soleo non equidem 316.1
istos, qui nullam huic rei operam dederunt, sed hominem
in primis disertum atque eruditum, Philippum, qui ita solet
surgere ad dicendum, ut quod primum verbum habiturus
sit, nesciat; et ait idem, cum bracchium concalfecerit, 5
tum se solere pugnare; neque attendit eos ipsos, unde hoc
simile ducat, primas illas hastas ita iactare leniter, ut et
venustati vel maxime serviant et reliquis viribus suis con-
sulant. Nec est dubium, quin exordium dicendi vehemens 317.1
et pugnax non saepe esse debeat; sed si in ipso illo gladia-
torio vitae certamine, quo ferro decernitur, tamen ante
congressum multa fiunt, quae non ad vulnus, sed ad
speciem valere videantur, quanto hoc magis in oratione 5
est spectandum, in qua non vis potius quam delectatio
postulatur! Nihil est denique in natura rerum omnium,
quod se universum profundat et quod totum repente
evolvat; sic omnia, quae fiunt quaeque aguntur acerrime,
lenioribus principiis natura ipsa praetexuit. Haec autem in 318.1
dicendo non extrinsecus alicunde quaerenda, sed ex ipsis
visceribus causae sumenda sunt; idcirco tota causa per-
temptata atque perspecta, locis omnibus inventis atque
instructis considerandum est quo principio sit utendum. 5
Sic et facile reperientur; sumentur enim ex eis rebus, 319.1
quae erunt uberrimae vel in argumentis vel in eis partibus,
ad quas dixi digredi saepe oportere; [ita] et momenti
aliquid adferent, cum erunt paene ex intima defensione
deprompta, et apparebit ea non modo non esse communia 5
nec in alias causas posse transferri, sed penitus ex ea causa
quae [tum] agatur, effloruisse. Omne autem principium 320.1
aut rei totius, quae agetur, significationem habere debebit
aut aditum ad causam et communitionem aut quoddam
ornamentum et dignitatem; sed oportet, ut aedibus ac
templis vestibula et aditus, sic causis principia pro portione 5
rerum praeponere; itaque in parvis atque infrequentibus
causis ab ipsa re est exordiri saepe commodius; sed cum 321.1
erit utendum principio, quod plerumque erit, aut ex reo
aut ex adversario aut ex re aut ex eis, apud quos agetur,
sententias duci licebit. Ex reo (reos appello, quorum res
est), quae significent bonum virum, quae liberalem, quae 5
calamitosum, quae misericordia dignum, quae valeant contra
falsam criminationem; ex adversario eisdem ex locis fere
contraria; ex re, si crudelis, si nefanda, si praeter opinionem, 322.1
si immerito, si misera, si ingrata, si indigna, si nova, si quae
restitui sanarique non possit; ex eis autem, apud quos
agetur, ut benevolos beneque existimantis efficiamus, quod
agendo efficitur melius quam rogando. Est id quidem in 5
totam orationem confundendum nec minime in extremam;
sed tamen multa principia ex eo genere gignuntur. Nam 323.1
et attentum monent Graeci ut principio faciamus iudicem
et docilem; quae sunt utilia, sed non principi magis
propria quam reliquarum partium; faciliora etiam in prin-
cipiis, quod et attenti tum maxime sunt, cum omnia exspe- 5
ctant, et dociles magis <in> initiis esse possunt; inlustriora
enim sunt, quae in principiis quam quae in mediis causis
dicuntur aut arguendo aut refellendo. Maximam autem 324.1
copiam principiorum ad iudicem aut adliciendum aut
incitandum ex eis locis trahemus, qui ad motus animorum
conficiendos inerunt in causa, quos tamen totos explicare
in principio non oportebit, sed tantum impelli iudicem 5
primo leviter, ut iam inclinato reliqua incumbat oratio.
Conexum autem ita sit principium consequenti orationi, 325.1
ut non tamquam citharoedi prooemium adfictum aliquid,
sed cohaerens cum omni corpore membrum esse videatur.
Nam non nulli, cum illud meditati ediderunt, sic ad reliqua
transeunt, ut audientiam fieri sibi <non> velle videantur. 5
Atque eius modi illa prolusio debet esse, non ut Samni-
tium, qui vibrant hastas ante pugnam, quibus in pugnando
nihil utuntur, sed ut ipsis sententiis, quibus proluserint, vel
pugnare possint.