Narrare vero rem quod breviter iubent, si brevitas appel- 2.326.1
landa est, cum verbum nullum redundat, brevis est L. Crassi
oratio; sin tum est brevitas, cum tantum verborum est
quantum necesse est, aliquando id opus est; sed saepe
obest vel maxime in narrando, non solum quod obscurita- 5
tem adfert, sed etiam quod eam virtutem, quae narrationis
est maxima, ut iucunda et ad persuadendum accommodata
sit, tollit. Videant illa
    nam is postquam excessit ex ephebis . . . .
quam longa est narratio! Mores adulescentis ipsius et 327.1
servilis percontatio, mors Chrysidis, vultus et forma et
lamentatio sororis, reliqua pervarie iucundeque narrantur.
Quod si hanc brevitatem quaesisset:
    effertur, imus, ad sepulcrum venimus, 5
    in ignem imposita est,
[fere] decem versiculis totum conficere potuisset; quam-
quam hoc ipsum "effertur, imus," concisum est ita, ut non
brevitati servitum sit, sed magis venustati. Quod si nihil 328.1
fuisset, nisi "in ignem imposita est," tamen res tota cognosci
facile potuisset. Sed et festivitatem habet narratio distincta
personis et interpuncta sermonibus, et est et probabilius,
quod gestum esse dicas, cum quem ad modum actum sit 5
exponas, et multo apertius ad intellegendum est, si †con-
stituitur aliquando ac non ista brevitate percurritur. Aper- 329.1
tam enim narrationem tam esse oportet quam cetera; sed
hoc magis in hac elaborandum est, quod et difficilius est
non esse obscurum in re narranda quam aut in principio
aut in argumentando aut in perorando; et maiore etiam 5
periculo haec pars orationis obscura est quam ceterae, vel
quia, si quo alio in loco est dictum quid obscurius, tantum
id perit, quod ita dictum est, narratio obscura totam occae-
cat orationem; vel quod alia possis, semel si obscurius
dixeris, dicere alio loco planius, narrationis unus est in 10
causa locus. Erit autem perspicua narratio, si verbis usi-
tatis, si ordine temporum servato, si non interrupte narra-
bitur. Sed quando utendum sit aut non sit narratione, 330.1
id est consili; neque enim si nota res est nec dubium quid
gestum sit, narrare oportet, nec si adversarius narravit, nisi
si refellemus; ac si quando erit narrandum, nec illa, quae
suspicionem et crimen efficient contraque nos erunt, acriter 5
persequemur et, quicquid potuerit, detrahemus; ne illud,
quod Crassus, si quando fiat, perfidia, non stultitia fieri
putat, ut causae noceamus, accidat. Nam ad summam
totius causae pertinet, caute an contra demonstrata res sit,
quod omnis orationis reliquae fons est narratio. 10