Sequitur, ut causa ponatur, in quo videndum est, quid in 2.331.1
controversiam veniat; tum suggerenda sunt firmamenta
causae coniuncte et infirmandis contrariis et tuis confir-
mandis. Namque una in causis ratio quaedam est eius
orationis, quae ad probandam argumentationem valet; ea 5
autem et confirmationem et reprehensionem quaerit; sed
quia neque reprehendi, quae contra dicuntur, possunt, nisi
tua confirmes, neque haec confirmari, nisi illa reprehendas,
idcirco haec et natura et utilitate et tractatione coniuncta
sunt. Omnia autem concludenda <sunt> plerumque rebus 332.1
augendis vel inflammando iudice vel mitigando; omniaque
cum superioribus orationis locis tum maxime extremo ad
mentis iudicum quam maxime permovendas et ad utilitatem
nostram vocandas conferenda sunt. 5