Neque sane iam causa videtur esse cur secernamus ea 2.333.1
praecepta, quae de suasionibus tradenda sunt aut lauda-
tionibus, sunt enim pleraque communia, sed tamen suadere
aliquid aut dissuadere gravissimae mihi personae videtur
esse; nam et sapientis est consilium explicare suum de 5
maximis rebus et honesti et diserti, ut mente providere,
auctoritate probare, oratione persuadere possis. Atque
haec in senatu minore apparatu agenda sunt; sapiens enim
est consilium multisque aliis dicendi relinquendus locus,
vitanda etiam ingeni ostentationis suspicio: contio capit 334.1
omnem vim orationis et gravitatem varietatemque desiderat.
Ergo in suadendo nihil est optabilius quam dignitas; nam
qui utilitatem petit, non quid maxime velit suasor, sed quid
interdum magis sequatur, videt. Nemo est enim, prae- 5
sertim in tam clara civitate, quin putet expetendam maxime
dignitatem, sed vincit utilitas plerumque, cum subest ille
timor ea neglecta ne dignitatem quidem posse retineri.
Controversia autem est inter hominum sententias aut in 335.1
illo, utrum sit utilius; aut etiam, cum id convenit, certatur,
utrum honestati potius an utilitati consulendum sit; quae
quia pugnare inter se saepe videntur, qui utilitatem defendet,
enumerabit commoda pacis, opum, potentiae, vectigalium, 5
praesidi militum, ceterarum rerum, quarum fructum utili-
tate metimur, itemque incommoda contrariorum; qui ad
dignitatem impellit, maiorum exempla, quae erant vel cum
periculo gloriosa, conliget, posteritatis immortalem memo-
riam augebit, utilitatem ex laude nasci defendet semperque 10
eam cum dignitate esse coniunctam. Sed quid fieri possit 336.1
aut non possit quidque etiam sit necesse aut non sit, in
utraque re maxime est quaerendum; inciditur enim omnis
[iam] deliberatio, si intellegitur non posse fieri aut si neces-
sitas adfertur; et qui id docuit non videntibus aliis, is pluri- 5
mum vidit. Ad consilium autem de re publica dandum 337.1
caput est nosse rem publicam; ad dicendum vero probabi-
liter nosse mores civitatis, qui quia crebro mutantur, genus
quoque orationis est saepe mutandum; et quamquam una
fere vis est eloquentiae, tamen quia summa dignitas est 5
populi, gravissima causa rei publicae, maximi motus mul-
titudinis, genus quoque dicendi grandius quoddam et in-
lustrius esse adhibendum videtur; maximaque pars orationis
admovenda est ad animorum motus non numquam aut
cohortatione aut commemoratione aliqua aut in spem aut 10
in metum aut ad cupiditatem aut ad gloriam concitandos,
saepe etiam a temeritate, iracundia, spe, iniuria, invidia,
crudelitate revocandos. Fit autem ut, quia maxima quasi 338.1
oratoris scaena videatur contionis esse, natura ipsa ad or-
natius dicendi genus excitemur; habet enim multitudo vim
quandam talem, ut, quem ad modum tibicen sine tibiis
canere, sic orator sine multitudine audiente eloquens esse 5
non possit. Et cum sint populares multi variique lapsus, 339.1
vitanda est acclamatio adversa populi, quae aut orationis
peccato aliquo excitatur, si aspere, si arroganter, si turpiter,
si sordide, si quo animi vitio dictum esse aliquid videtur,
aut hominum offensione vel invidia, quae aut iusta est aut 5
ex criminatione atque fama, aut res si displicet, aut si est
in aliquo motu suae cupiditatis aut metus multitudo. His
quattuor causis totidem medicinae opponuntur: tum obiur-
gatio, si est auctoritas; tum admonitio quasi lenior obiur-
gatio; tum promissio, si audierint, probaturos; tum depre- 10
catio, quod est infirmum, sed non numquam utile. Nullo 340.1
autem loco plus facetiae prosunt et celeritas et breve aliquod
dictum nec sine dignitate et cum lepore; nihil enim tam
facile quam multitudo a tristitia et saepe ab acerbitate
commode et breviter et acute et hilare dicto deducitur. 5