Exposui fere, ut potui, vobis in utroque genere causarum 2.340.6
quae sequi solerem, quae fugere, quae spectare quaque
omnino in causis ratione versari. Nec illud tertium lauda- 341.1
tionum genus est difficile, quod ego initio quasi a praeceptis
nostris secreveram; sed et quia multa sunt orationum genera
et graviora et maioris copiae, de quibus nemo fere praeci-
peret, et quod nos laudationibus non ita multum uti solere- 5
mus, totum hunc segregabam locum; ipsi enim Graeci magis
legendi et delectationis aut hominis alicuius ornandi quam
utilitatis huius forensis causa laudationes scriptitaverunt;
quorum sunt libri, quibus Themistocles, Aristides, Agesilaus,
Epaminondas, Philippus, Alexander aliique laudantur; no- 10
strae laudationes, quibus in foro utimur, aut testimoni brevi-
tatem habent nudam atque inornatam aut scribuntur ad
funebrem contionem, quae ad orationis laudem minime
accommodata est. Sed tamen, quoniam est utendum ali-
quando, non numquam etiam scribendum, vel ut Q. Tuberoni 15
Africanum avunculum laudanti scripsit C. Laelius, vel ut
nosmet ipsi ornandi causa Graecorum more, si quos veli-
mus, laudare possimus, sit a nobis quoque tractatus hic
locus. Perspicuum est igitur alia esse in homine optanda, 342.1
alia laudanda: genus, forma, vires, opes, divitiae cetera[que],
quae fortuna dat aut extrinsecus aut corpori, non habent in
se veram laudem, quae deberi virtuti uni putatur; sed
tamen, quod ipsa virtus in earum rerum usu et moderatione 5
maxime cernitur, tractanda in laudationibus etiam haec sunt
naturae et fortunae bona; in quibus est summa laus non
extulisse se in potestate, non fuisse insolentem in pecunia,
non se praetulisse aliis propter abundantiam fortunae, ut
opes et copiae non superbiae videantur ac libidini, sed 10
bonitati ac moderationi facultatem et materiam dedisse.
Virtus autem, quae est per se ipsa laudabilis et sine qua 343.1
nihil laudari potest, tamen habet pluris partis, quarum alia
est <alia> ad laudationem aptior; sunt enim aliae virtutes,
quae videntur in moribus hominum et quadam comitate ac
beneficentia positae; aliae, quae in ingeni aliqua facultate 5
aut animi magnitudine ac robore; nam clementia, iustitia,
benignitas, fides, fortitudo in periculis communibus iucunda
est auditu in laudationibus; omnes enim hae virtutes non 344.1
tam ipsis, qui eas habent, quam generi hominum fructuosae
putantur. Sapientia et magnitudo animi, qua omnes res
humanae tenues ac pro nihilo putantur, et in excogitando
vis quaedam ingeni et ipsa eloquentia admirationis habet 5
non minus, iucunditatis minus: ipsos enim magis videntur,
quos laudamus, quam illos, apud quos laudamus, ornare ac
tueri. Sed tamen in laudando iungenda sunt etiam haec
genera virtutum; ferunt enim aures hominum cum illa,
quae iucunda et grata, tum etiam illa, quae mirabilia sunt 10
in virtute, laudari. Et quoniam singularum virtutum sunt 345.1
certa quaedam officia ac munera et sua cuique virtuti laus
propria debetur, erit explicandum in laude iustitiae, quid
cum fide, quid cum aequabilitate, quid cum eius modi
aliquo officio is, qui laudabitur, fecerit; itemque in ceteris 5
res gestae ad cuiusque virtutis genus et vim et nomen ac-
commodabuntur. Gratissima autem laus eorum factorum 346.1
habetur, quae suscepta videntur a viris fortibus sine emolu-
mento ac praemio; quae vero etiam cum labore ac periculo
ipsorum, haec habent uberrimam copiam ad laudandum,
quod et dici ornatissime possunt et audiri facillime; ea 5
enim denique virtus esse videtur praestantis viri, quae est
fructuosa aliis, ipsi aut laboriosa aut periculosa aut certe
gratuita. Magna etiam illa laus et admirabilis videri solet
tulisse casus sapienter adversos, non fractum esse fortuna,
retinuisse in rebus asperis dignitatem; neque tamen illa 347.1
non ornant, habiti honores, decreta virtutis praemia, res
gestae iudiciis hominum comprobatae; in quibus etiam
felicitatem ipsam deorum immortalium iudicio tribui lauda-
tionis est. Sumendae autem res erunt aut magnitudine 5
praestabiles aut novitate primae aut genere ipso singulares;
neque enim parvae neque usitatae neque vulgares admira-
tione aut omnino laude dignae videri solent. Est etiam 348.1
cum ceteris praestantibus viris comparatio in laudatione
praeclara. De quo genere libitum mihi est paulo plura
quam ostenderam dicere, non tam propter usum forensem,
qui est a me omni hoc sermone tractatus, quam ut hoc 5
videretis, si laudationes essent in oratoris officio, quod
nemo negat, oratori virtutum omnium cognitionem, sine
qua laudatio effici non possit, esse necessariam. Iam vitu- 349.1
perandi praecepta contrariis ex vitiis sumenda esse perspi-
cuum est; simul est illud ante oculos, nec bonum virum
proprie et copiose laudari sine virtutum nec improbum
notari ac vituperari sine vitiorum cognitione satis insi- 5
gnite atque aspere posse. Atque his locis et laudandi et
vituperandi saepe nobis est utendum in omni genere
causarum.