Habetis de inveniendis rebus disponendisque quid sen- 2.350.1
tiam; adiungam etiam de memoria, ut labore Crassum
levem neque ei quicquam aliud, de quo disserat, relinquam
nisi ea, quibus haec exornentur.' 'Perge vero,' inquit
Crassus 'libenter enim te cognitum iam artificem aliquando- 5
que evolutum illis integumentis dissimulationis tuae nuda-
tumque perspicio; et quod mihi nihil aut [quod] non multum
relinquis, percommode facis estque mihi gratum.' 'Iam 351.1
istuc, quantum tibi ego reliquerim,' inquit Antonius 'erit
in tua potestate; si enim vere agere volueris, omnia tibi
relinquo; sin dissimulare, tu quem ad modum his satis
facias, videris. Sed, ut ad rem redeam, non sum tanto 5
ego' inquit 'ingenio, quanto Themistocles fuit, ut oblivionis
artem quam memoriae malim; gratiamque habeo Simonidi
illi Cio, quem primum ferunt artem memoriae protulisse.
Dicunt enim, cum cenaret Crannone in Thessalia Simonides 352.1
apud Scopam fortunatum hominem et nobilem cecinisset-
que id carmen, quod in eum scripsisset, in quo multa
ornandi causa poetarum more in Castorem scripta et Pollu-
cem fuissent, nimis illum sordide Simonidi dixisse se di- 5
midium eius ei, quod pactus esset, pro illo carmine daturum;
reliquum a suis Tyndaridis, quos aeque laudasset, peteret,
si ei videretur. Paulo post esse ferunt nuntiatum Simonidi, 353.1
ut prodiret; iuvenis stare ad ianuam duo quosdam, qui eum
magno opere evocarent; surrexisse illum, prodisse, vidisse
neminem: hoc interim spatio conclave illud, ubi epularetur
Scopas, concidisse; ea ruina ipsum cum cognatis oppressum 5
suis interisse: quos cum humare vellent sui neque possent
obtritos internoscere ullo modo, Simonides dicitur ex eo,
quod meminisset quo eorum loco quisque cubuisset, de-
monstrator unius cuiusque sepeliendi fuisse; hac tum re
admonitus invenisse fertur ordinem esse maxime, qui 10
memoriae lumen adferret. Itaque eis, qui hanc partem 354.1
ingeni exercerent, locos esse capiendos et ea, quae memoria
tenere vellent effingenda animo atque in eis locis conlo-
canda; sic fore, ut ordinem rerum locorum ordo conser-
varet, res autem ipsas rerum effigies notaret atque ut locis 5
pro cera, simulacris pro litteris uteremur. Qui sit autem 355.1
oratori memoriae fructus, quanta utilitas, quanta vis, quid
me attinet dicere? tenere, quae didiceris in accipienda
causa, quae ipse cogitaris? omnis fixas esse in animo
sententias? omnem descriptum verborum apparatum? ita 5
audire vel eum, unde discas, vel eum, cui respondendum sit,
ut illi non infundere in auris tuas orationem, sed in animo
videantur inscribere? Itaque soli qui memoria vigent,
sciunt quid et quatenus et quo modo dicturi sint, quid
responderint, quid supersit: eidemque multa ex aliis causis 10
aliquando a se acta, multa ab aliis audita meminerunt. Qua 356.1
re confiteor equidem huius boni naturam esse principem,
sicut earum rerum, de quibus ante locutus sum, omnium;
sed haec ars tota dicendi, sive artis imago quaedam et
similitudo est, habet hanc vim, non ut totum aliquid, cuius 5
in ingeniis nostris pars nulla sit, pariat et procreet, verum
ut ea, quae sunt orta iam in nobis et procreata, educet
atque confirmet; verum tamen neque tam acri memoria 357.1
fere quisquam est, ut, non dispositis notatisque rebus, or-
dinem verborum omnium aut sententiarum complectatur,
neque vero tam hebeti, ut nihil hac consuetudine et exercita-
tione adiuvetur. Vidit enim hoc prudenter sive Simonides 5
sive alius quis invenit, ea maxime animis effingi nostris,
quae essent a sensu tradita atque impressa; acerrimum
autem ex omnibus nostris sensibus esse sensum videndi;
qua re facillime animo teneri posse ea, quae perciperentur
auribus aut cogitatione, si etiam commendatione oculorum 10
animis traderentur; ut res caecas et ab aspectus iudicio
remotas conformatio quaedam et imago et figura ita notaret,
ut ea, quae cogitando complecti vix possemus, intuendo
quasi teneremus. His autem formis atque corporibus, sicut 358.1
omnibus, quae sub aspectum veniunt, [admonetur memoria
nostra atque excitatur;] sede opus est, etenim corpus in-
tellegi sine loco non potest. Qua re ne in re nota et per-
vulgata multus et insolens sim, locis est utendum multis, 5
inlustribus, explicatis, modicis intervallis; imaginibus autem
agentibus, acribus, insignitis, quae occurrere celeriterque
percutere animum possint; quam facultatem et exercitatio
dabit, ex qua consuetudo gignitur, et similium verborum
conversa et immutata casibus aut traducta ex parte ad genus 10
notatio et unius verbi imagine totius sententiae informatio
pictoris cuiusdam summi ratione et modo formarum varietate
locos distinguentis. Sed verborum memoria, quae minus est 359.1
nobis necessaria, maiore imaginum varietate distinguitur;
multa enim sunt verba, quae quasi articuli conectunt membra
orationis, quae formari similitudine nulla possunt; eorum
fingendae sunt nobis imagines, quibus semper utamur; rerum 5
memoria propria est oratoris; eam singulis personis bene
positis notare possumus, ut sententias imaginibus, ordinem
locis comprehendamus. Neque verum est, quod ab inertibus 360.1
dicitur, opprimi memoriam imaginum pondere et obscurari
etiam id, quod per se natura tenere potuisset: vidi enim ego
summos homines et divina prope memoria, Athenis Char-
madam, in Asia, quem vivere hodie aiunt, Scepsium Metro- 5
dorum, quorum uterque tamquam litteris in cera, sic se
aiebat imaginibus in eis locis, quos haberet, quae meminisse
vellet, perscribere. Qua re hac exercitatione non eruenda
memoria est, si est nulla naturalis; sed certe, si latet, evo-
canda est. 10