Habetis sermonem bene longum hominis, utinam non 2.361.1
impudentis! Illud quidem certe, non nimis verecundi; qui
quidem, cum te, Catule, tum etiam L. Crasso audiente, de
dicendi ratione tam multa dixerim; nam istorum aetas
minus me fortasse movere debuit. Sed mihi ignoscetis 5
profecto, si modo, quae causa me nunc ad hanc insolitam
mihi loquacitatem impulerit, acceperitis.' 'Nos vero,' 362.1
inquit Catulus 'etenim pro me hoc et pro meo fratre re-
spondeo, non modo tibi ignoscimus, sed te diligimus
magnamque tibi habemus gratiam; et cum humanitatem et
facilitatem agnoscimus tuam, tum admiramur istam scientiam 5
et copiam. Equidem etiam hoc me adsecutum puto, quod
magno sum levatus errore et illa admiratione liberatus, quod
multis cum aliis semper admirari solebam, unde esset illa
tanta tua in causis divinitas; nec enim te ista attigisse arbi-
trabar, quae diligentissime cognosse et undique conlegisse 10
usuque doctum partim correxisse video, partim comprobasse;
neque eo minus eloquentiam tuam et multo magis virtutem 363.1
et diligentiam admiror et simul gaudeo iudicium animi mei
comprobari, quod semper statui neminem sapientiae laudem
et eloquentiae sine summo studio et labore et doctrina con-
sequi posse. Sed tamen quidnam est [id] quod dixisti fore, 5
ut tibi ignosceremus, si cognossemus, quae te causa in ser-
monem impulisset? Quae est enim alia causa, nisi quod
nobis et horum adulescentium studio, qui te attentissime
audierunt, morem gerere voluisti?' Tum ille 'adimere' 364.1
inquit 'omnem recusationem Crasso volui, quem ego paulo
ante sciebam vel pudentius vel invitius, nolo enim dicere de
tam suavi homine fastidiosius, ad hoc genus sermonis
accedere. Quid enim poterit dicere? Consularem se [esse] 5
hominem et censorium? Eadem nostra causa est. An
aetatem adferet? Quadriennio minor est. An se haec
nescire? Quae ego sero, quae cursim arripui, quae subsi-
civis operis, ut aiunt, iste a puero, summo studio, summis
doctoribus. Nihil dicam de ingenio, cui par nemo fuit: 10
etenim me dicentem qui audiret, nemo umquam tam sui
despiciens fuit quin speraret aut melius aut eodem modo se
posse dicere; Crasso dicente nemo tam arrogans, qui
similiter se umquam dicturum esse confideret. Quam ob
rem ne frustra hi tales viri venerint, te aliquando, Crasse, 15
audiamus.'