Tum ille 'ut ita ista esse concedam,' inquit 'Antoni, quae 2.365.1
sunt valde secus, quid mihi [tu] tandem hodie aut cuiquam
homini quod dici possit reliquisti? Dicam enim vere,
amicissimi homines, quod sentio: saepe ego doctos homines,
quid dico saepe? immo non numquam; saepe enim qui 5
potui, qui puer in forum venerim neque inde umquam
diutius quam quaestor afuerim? Sed tamen audivi, ut heri
dicebam, et Athenis cum essem, doctissimos viros et in
Asia istum ipsum Scepsium Metrodorum, cum de his ipsis
rebus disputaret; neque vero mihi quisquam copiosius 10
umquam visus est neque subtilius in hoc genere dicendi
quam iste hodie esse versatus: quod si esset aliter et
aliquid intellegerem ab Antonio praetermissum, non essem
tam inurbanus et paene inhumanus, ut in eo gravarer, quod
vos cupere sentirem.' Tum Sulpicius 'an ergo' inquit 366.1
'oblitus es, Crasse, Antonium ita partitum esse tecum, ut
ipse instrumentum oratoris exponeret, tibi eius distinctionem
atque ornatum relinqueret?' Hic ille 'primum quis Antonio
permisit,' inquit 'ut et partis faceret et utram vellet prior 5
ipse sumeret? Deinde, ego si recte intellexi, cum valde
libenter audirem, mihi coniuncte est visus de utraque re
dicere.' 'Ille vero' inquit Cotta 'ornamenta orationis non
attigit neque eam laudem, ex qua eloquentia nomen suum
invenit.' 'Verba igitur' inquit Crassus 'mihi reliquit 10
Antonius, rem ipse sumpsit.' Tum Caesar 'si, quod diffi- 367.1
cilius est, id tibi reliquit, est nobis' inquit 'causa, cur te
audire cupiamus; sin, quod facilius, tibi causa non est, cur
recuses.' Et Catulus 'quid, quod dixisti,' inquit 'Crasse, si
[hic] hodie apud te maneremus, te morem nobis esse gestu- 5
rum, nihilne ad fidem tuam putas pertinere?' Tum Cotta
ridens 'possem tibi,' inquit 'Crasse, concedere: sed vide ne
quid Catulus attulerit religionis: opus hoc censorium est, id
autem committere vides quam homini censorio conveniat.'
'Agite vero' [ille] inquit 'ut vultis. Sed nunc quidem, 10
quoniam est id temporis, surgendum censeo et requiescen-
dum; post meridiem, si ita vobis est commodum, loquemur
aliquid, nisi forte in crastinum differre mavultis.' Omnes se
vel statim vel si ipse post meridiem mallet, quam primum
tamen audire velle dixerunt. 15