Et quoniam attigi cogitatione vim varietatemque fortunae, 3.9.1
non vagabitur oratio mea longius atque eis fere ipsis de-
finietur viris, qui hoc sermone, quem referre suscepimus,
continentur. Quis enim non iure beatam L. Crassi mor-
tem illam, quae est a multis saepe defleta, dixerit, cum 5
horum ipsorum sit, qui tum cum illo postremum fere con-
locuti sunt, eventum recordatus? Tenemus enim memoria
Q. Catulum, virum omni laude praestantem, cum sibi non
incolumem fortunam, sed exsilium et fugam deprecaretur,
esse coactum, ut vita se ipse privaret. Iam M. Antoni in 10.1
eis ipsis rostris, in quibus ille rem publicam constantissime
consul defenderat quaeque censor imperatoriis manubiis
ornarat, positum caput illud fuit, a quo erant multorum
[civium] capita servata; neque vero longe ab eo C. Iuli 5
caput hospitis Etrusci scelere proditum cum L. Iuli fratris
capite iacuit, ut ille, qui haec non vidit, et vixisse cum re
publica pariter et cum illa simul exstinctus esse videatur.
Neque enim propinquum suum, maximi animi virum,
P. Crassum, suapte interfectum manu neque conlegae sui, 10
pontificis maximi, sanguine simulacrum Vestae respersum
esse vidit; cui maerori, qua mente ille in patriam fuit, etiam
C. Carbonis, inimicissimi hominis, eodem illo die mors
fuisset nefaria; non vidit eorum ipsorum, qui tum adule- 11.1
scentes Crasso se dicarant, horribilis miserosque casus; ex
quibus [C.] Cotta, quem ille florentem reliquerat, paucis
diebus post mortem Crassi depulsus per invidiam tribunatu
non multis ab eo tempore mensibus eiectus est e civitate; 5
Sulpicius autem, qui in eadem invidiae flamma fuisset, qui-
buscum privatus coniunctissime vixerat, hos in tribunatu
spoliare instituit omni dignitate; cui quidem ad summam
gloriam eloquentiae efflorescenti ferro erepta vita est et
poena temeritatis non sine magno rei publicae malo con- 10
stituta. Ego vero te, Crasse, cum vitae flore tum mortis 12.1
opportunitate divino consilio et ornatum et exstinctum
esse arbitror; nam tibi aut pro virtute animi constantiaque
tua civilis ferri subeunda fuit crudelitas aut, si qua te for-
tuna ab atrocitate mortis vindicasset, eadem esse te funerum 5
patriae spectatorem coegisset; neque solum tibi impro-
borum dominatus, sed etiam propter admixtam civium
caedem bonorum victoria maerori fuisset. Mihi quidem, 13.1
Quinte frater, et eorum casus, de quibus ante dixi, et ea,
quae nosmet ipsi ob amorem in rem publicam incredibilem
et singularem pertulimus ac sensimus, cogitanti sententia
saepe tua vera ac sapiens videri solet, qui propter tot tantos 5
tam praecipitisque casus clarissimorum hominum atque op-
timorum virorum me semper ab omni contentione ac dimi-
catione [animi] revocasti. Sed quoniam haec iam neque in 14.1
integro nobis esse possunt et summi labores nostri magna
compensati gloria mitigantur, pergamus ad ea solacia, quae
non modo sedatis molestiis iucunda, sed etiam haerentibus
salutaria nobis esse possint, sermonemque L. Crassi reli- 5
quum ac paene postremum memoriae prodamus, atque ei,
si nequaquam parem illius ingenio, at pro nostro tamen
studio meritam gratiam debitamque referamus. Neque 15.1
enim quisquam nostrum, cum libros Platonis mirabiliter
scriptos legit, in quibus omnibus fere Socrates exprimitur,
non, quamquam illa scripta sunt divinitus, tamen maius
quiddam de illo, de quo scripta sunt, suspicatur; quod 5
item nos postulamus non a te quidem, qui nobis omnia
summa tribuis, sed a ceteris, qui haec in manus sument,
maius ut quiddam de L. Crasso, quam quantum a nobis
exprimetur, suspicentur. Nos enim, qui ipsi sermoni non 16.1
interfuissemus et quibus C. Cotta tantum modo locos ac
sententias huius disputationis tradidisset, quo in genere ora-
tionis utrumque oratorem cognoveramus, id ipsum sumus
in eorum sermone adumbrare conati: quod si quis erit, qui 5
ductus opinione vulgi aut Antonium ieiuniorem aut Cras-
sum pleniorem fuisse putet, quam quo modo a nobis uter-
que inductus est, is erit ex eis, qui aut illos non audierit
aut iudicare non possit; nam fuit uterque, ut exposui
antea, cum studio atque ingenio et doctrina praestans om- 10
nibus, tum in suo genere perfectus, ut neque in Antonio
deesset hic ornatus orationis neque in Crasso redundaret.