Hic Catulus 'di immortales,' inquit 'quantam rerum 3.126.1
varietatem, quantam vim, quantam copiam, Crasse, com-
plexus es quantisque ex angustiis oratorem educere ausus
es et in maiorum suorum regno conlocare! Namque illos
veteres doctores auctoresque dicendi nullum genus disputa- 5
tionis a se alienum putasse accepimus semperque esse in
omni orationis ratione versatos; ex quibus Elius Hippias, 127.1
cum Olympiam venisset maxima illa quinquennali cele-
britate ludorum, gloriatus est cuncta paene audiente Graecia
nihil esse ulla in arte rerum omnium quod ipse nesciret;
nec solum has artis, quibus liberales doctrinae atque in- 5
genuae continerentur, geometriam, musicam, litterarum co-
gnitionem et poetarum atque illa, quae de naturis rerum, quae
de hominum moribus, quae de rebus publicis dicerentur,
<se tenere> sed anulum, quem haberet, pallium, quo amictus,
soccos, quibus indutus esset, [se] sua manu confecisse. 10
Scilicet nimis hic quidem est progressus, sed ex eo ipso est 128.1
coniectura facilis, quantum sibi illi oratores de praeclarissi-
mis artibus appetierint, qui ne sordidiores quidem re-
pudiarint. Quid de Prodico Cio, de Thrasymacho
Calchedonio, de Protagora Abderita loquar? quorum 5
unus quisque plurimum <ut> temporibus illis etiam de
natura rerum et disseruit et scripsit. Ipse ille Leontinus 129.1
Gorgias, quo patrono, ut Plato voluit, philosopho succubuit
orator, qui aut non est victus umquam a Socrate neque
sermo ille Platonis verus est; aut, si est victus, eloquentior
videlicet fuit et disertior Socrates et, ut tu appellas, copio- 5
sior et melior orator—sed hic in illo ipso Platonis libro de
omni re, quaecumque in disceptationem quaestionemque
vocetur, se copiosissime dicturum esse profitetur; isque
princeps ex omnibus ausus est in conventu poscere qua de
re quisque vellet audire; cui tantus honos habitus est 10
a Graecia, soli ut ex omnibus Delphis non inaurata statua,
sed aurea statueretur. Sed hi, quos nominavi, multique 130.1
praeterea summique dicendi doctores uno tempore fuerunt;
ex quibus intellegi potest ita se rem habere, ut tu, Crasse,
dicis, oratorisque nomen apud antiquos in Graecia maiore
quadam vel copia vel gloria floruisse. Quo quidem magis 131.1
dubito tibine plus laudis an Graecis vituperationis statuam
esse tribuendum: cum tu in alia lingua ac moribus natus
occupatissima in civitate vel privatorum negotiis paene
omnibus vel orbis terrae procuratione ac summi imperi 5
gubernatione destrictus tantam vim rerum cognitionemque
comprehenderis eamque omnem cum eius, qui consilio et
oratione in civitate valeat, scientia atque exercitatione
sociaris; illi nati in litteris ardentesque his studiis, otio
vero diffluentes, non modo nihil acquisierint, sed ne 10
relictum quidem et traditum et suum conservarint.' Tum 132.1
Crassus 'non in hac' inquit 'una, Catule, re, sed in aliis
etiam compluribus distributione partium ac separatione
magnitudines sunt artium deminutae. An tu existimas,
cum esset Hippocrates ille Cous, fuisse tum alios medicos, 5
qui morbis, alios, qui vulneribus, alios, qui oculis mederen-
tur? Num geometriam Euclide aut Archimede, num
musicam Damone aut Aristoxeno, num ipsas litteras
Aristophane aut Callimacho tractante tam discerptas
fuisse, ut nemo genus universum complecteretur atque ut 10
alius aliam sibi partem in qua elaboraret seponeret? Equi- 133.1
dem saepe hoc audivi de patre et de socero meo, nostros
quoque homines, qui excellere sapientiae gloria vellent,
omnia, quae quidem tum haec civitas nosset, solitos esse
complecti. Meminerant illi Sex. Aelium; M'. vero 5
Manilium nos etiam vidimus transverso ambulantem foro;
quod erat insigne eum, qui id faceret, facere civibus suis
omnibus consili sui copiam; ad quos olim et ita ambulantis
et in solio sedentis domi sic adibatur, non solum ut de iure
civili ad eos, verum etiam de filia conlocanda, de fundo 10
emendo, de agro colendo, de omni denique aut officio aut
negotio referretur. Haec fuit P. Crassi illius veteris, haec 134.1
Ti. Coruncani, haec proavi generi mei Scipionis pruden-
tissimi hominis sapientia, qui omnes pontifices maximi
fuerunt, ut ad eos de omnibus divinis atque humanis rebus
referretur; eidemque in senatu et apud populum et in 5
causis amicorum et domi et militiae consilium suum
fidemque praestabant. Quid enim M. Catoni praeter 135.1
hanc politissimam doctrinam transmarinam atque adven-
ticiam defuit? Num, quia ius civile didicerat, causas non
dicebat? aut quia poterat dicere, iuris scientiam neglege-
bat? Utroque in genere et elaboravit et praestitit. Num 5
propter hanc ex privatorum negotiis conlectam gratiam
tardior in re publica capessenda fuit? Nemo apud populum
fortior, nemo melior senator; et idem facile optimus impera-
tor; denique nihil in hac civitate temporibus illis sciri
discive potuit, quod ille non cum investigarit et scierit tum 10
etiam conscripserit. Nunc contra plerique ad honores 136.1
adipiscendos et ad rem publicam gerendam nudi veniunt
atque inermes, nulla cognitione rerum, nulla scientia ornati.
Sin aliquis excellit unus e multis, effert se, si unum aliquid
adfert, aut bellicam virtutem aut usum aliquem militarem; 5
quae sane nunc quidem obsoleverunt; aut iuris scientiam,
ne eius quidem universi; nam pontificium, quod est con-
iunctum, nemo discit; aut eloquentiam, quam in clamore
et in verborum cursu positam putant; omnium vero bona-
rum artium, denique virtutum ipsarum societatem cognatio- 10
nemque non norunt. Sed ut ad Graecos referam orationem, 137.1
quibus carere hoc quidem in sermonis genere non possumus
—nam ut virtutis a nostris, sic doctrinae sunt ab illis ex-
empla petenda—septem fuisse dicuntur uno tempore, qui
sapientes et haberentur et vocarentur: hi omnes praeter 5
Milesium Thalen civitatibus suis praefuerunt. Quis doctior
eisdem temporibus illis aut cuius eloquentia litteris in-
structior fuisse traditur quam Pisistrati? qui primus Homeri
libros confusos antea sic disposuisse dicitur, ut nunc habe-
mus. Non fuit ille quidem civibus suis utilis, sed ita 10
eloquentia floruit, ut litteris doctrinaque praestaret. Quid 138.1
Pericles? de cuius vi dicendi sic accepimus, ut, cum contra
voluntatem Atheniensium loqueretur pro salute patriae
severius, tamen id ipsum, quod ille contra popularis homines
diceret, populare omnibus et iucundum videretur; cuius in 5
labris veteres comici, etiam cum illi male dicerent (quod
tum Athenis fieri licebat), leporem habitasse dixerunt tan-
tamque in eodem vim fuisse, ut in eorum mentibus, qui
audissent, quasi aculeos quosdam relinqueret. At hunc non
declamator aliqui ad clepsydram latrare docuerat, sed, ut 10
accepimus, Clazomenius ille Anaxagoras vir summus in
maximarum rerum scientia: itaque hic doctrina, consilio,
eloquentia excellens quadraginta annis praefuit Athenis et
urbanis eodem tempore et bellicis rebus. Quid Critias? 139.1
quid Alcibiades? civitatibus quidem suis non boni, sed
certe docti atque eloquentes, nonne Socraticis erant dis-
putationibus eruditi? Quis Dionem Syracosium doctrinis
omnibus expolivit? Non Plato? Atque eum idem ille 5
non linguae solum, verum etiam animi ac virtutis magister
ad liberandam patriam impulit, instruxit, armavit. Aliisne
igitur artibus hunc Dionem instituit Plato, aliis Isocrates
clarissimum virum Timotheum Cononis praestantissimi
imperatoris filium, summum ipsum imperatorem homi- 10
nemque doctissimum? aut aliis Pythagorius ille Lysis
Thebanum Epaminondam, haud scio an summum virum
unum omnis Graeciae? aut Xenophon Agesilaum? aut
Philolaus Archytam Tarentinum? aut ipse Pythagoras totam
illam veterem Italiae Graeciam, quae quondam magna voci- 15
tata est? Equidem non arbitror; sic enim video, unam 140.1
quandam omnium rerum, quae essent homine erudito dignae
atque eo, qui in re publica vellet excellere, fuisse doctrinam;
quam qui accepissent, si eidem ingenio ad pronuntiandum
valuissent et se ad dicendum quoque non repugnante natura 5
dedissent, eloquentia praestitisse. Itaque ipse Aristoteles 141.1
cum florere Isocratem nobilitate discipulorum videret, quod
[ipse] suas disputationes a causis forensibus et civilibus ad
inanem sermonis elegantiam transtulisset, mutavit repente
totam formam prope disciplinae suae versumque quendam 5
Philoctetae paulo secus dixit: ille enim turpe sibi ait esse
tacere, cum barbaros, hic autem, cum Isocratem pateretur
dicere; itaque ornavit et inlustravit doctrinam illam omnem
rerumque cognitionem cum orationis exercitatione con-
iunxit. Neque vero hoc fugit sapientissimum regem 10
Philippum, qui hunc Alexandro filio doctorem accierit,
a quo eodem ille et agendi acciperet praecepta et eloquendi.
Nunc sive qui volet, eum philosophum, qui copiam nobis 142.1
rerum orationisque tradat, per me appellet oratorem licet;
sive hunc oratorem, quem ego dico sapientiam iunctam
habere eloquentiae, philosophum appellare malet, non
impediam; dum modo hoc constet, neque infantiam eius, 5
qui rem norit, sed eam explicare dicendo non queat, neque
inscientiam illius, cui res non suppetat, verba non desint,
esse laudandam; quorum si alterum sit optandum, malim
equidem indisertam prudentiam quam stultitiam loquacem;
sin quaerimus quid unum excellat ex omnibus, docto oratori 143.1
palma danda est; quem si patiuntur eundem esse philo-
sophum, sublata controversia est; sin eos diiungent, hoc
erunt inferiores, quod in oratore perfecto inest illorum
omnis scientia, in philosophorum autem cognitione non 5
continuo inest eloquentia; quae quamvis contemnatur ab
eis, necesse est tamen aliquem cumulum illorum artibus
adferre videatur.' Haec cum Crassus dixisset, parumper et
ipse conticuit et a ceteris silentium fuit.