Ut igitur ante meridiem discesserunt paulumque re- 3.17.1
quierunt, in primis hoc a se Cotta animadversum esse dice-
bat, omne illud tempus meridianum Crassum in acerrima
atque attentissima cogitatione posuisse seseque, qui vultum
eius, cum ei dicendum esset, obtutumque oculorum in cogi- 5
tando probe nosset atque in maximis causis saepe vidisset,
tum dedita opera quiescentibus aliis in eam exedram venisse,
in qua Crassus posito lectulo recubuisset, cumque eum de-
fixum in cogitatione esse sensisset, statim recessisse atque in
eo silentio duas horas fere esse consumptas. Deinde cum 10
omnes inclinato iam in posmeridianum tempus die venis-
sent ad Crassum, 'quid est, Crasse,' inquit Iulius 'imusne
sessum? Etsi admonitum venimus te, non flagitatum.'
Tum Crassus 'an me tam impudentem esse existimatis, ut 18.1
vobis hoc praesertim munus putem <me> diutius posse de-
bere?' 'Quinam igitur' inquit 'ille locus? An in media
silva placet? Est enim is maxime et opacus et frigidus.'
'Sane,' inquit Crassus 'etenim est in eo loco sedes huic 5
nostro non importuna sermoni.' Cum placuisset idem
ceteris, in silvam venitur et ibi magna cum audiendi ex-
spectatione considitur.