Edidi, quae potui, non ut volui, sed ut me temporis 3.228.1
angustiae coegerunt; scitum est enim causam conferre in
tempus, cum adferre plura, si cupias, non queas.' 'Tu
vero' inquit Catulus 'conlegisti omnia, quantum ego pos-
sum iudicare, ita divinitus, ut non a Graecis sumpsisse, sed 5
eos ipsos haec docere posse videare; me quidem istius
sermonis participem factum esse gaudeo; ac vellem ut
meus gener, sodalis tuus, Hortensius, adfuisset; quem
quidem ego confido omnibus istis laudibus, quas tu oratione
complexus es, excellentem fore.' Et Crassus 'fore dicis?' 229.1
inquit, 'ego vero esse iam iudico et tum iudicavi, cum me
consule in senatu causam defendit Africae nuperque etiam
magis, cum pro Bithyniae rege dixit. Quam ob rem recte
vides, Catule; nihil enim isti adulescenti neque a natura 5
neque a doctrina deesse sentio: quo magis est tibi, Cotta, 230.1
et tibi, Sulpici, vigilandum ac laborandum; non enim ille
mediocris orator in vestram quasi succrescit aetatem, sed et
ingenio peracri et studio flagranti et doctrina eximia et
memoria singulari; cui quamquam faveo, tamen illum 5
aetati suae praestare cupio, vobis vero illum tanto minorem
praecurrere vix honestum est.' 'Sed iam surgamus' inquit
'nosque curemus et aliquando ab hac contentione disputa-
tionis animos nostros curamque laxemus.'