Tum Crassus 'cum auctoritas atque amicitia vestra tum 3.19.1
Antoni facilitas eripuit' inquit 'mihi in optima mea causa
libertatem recusandi: quamquam in partienda disputatione
nostra, cum sibi de eis, quae dici ab oratore oporteret,
sumeret, mihi autem relinqueret, ut explicarem, quem ad 5
modum illa ornari oporteret, ea divisit, quae seiuncta esse
non possunt. Nam cum omnis ex re atque verbis constet
oratio, neque verba sedem habere possunt, si rem sub-
traxeris, neque res lumen, si verba semoveris. Ac mihi 20.1
quidem veteres illi maius quiddam animo complexi plus
multo etiam vidisse videntur, quam quantum nostrorum
ingeniorum acies intueri potest, qui omnia haec, quae supra
et subter, unum esse et una vi atque [una] consensione 5
naturae constricta esse dixerunt; nullum est enim genus
rerum, quod aut avulsum a ceteris per se ipsum constare
aut quo cetera si careant, vim suam atque aeternitatem
conservare possint. Sed si haec maior esse ratio videtur, 21.1
quam ut hominum possit sensu aut cogitatione compre-
hendi, est etiam illa Platonis vera et tibi, Catule, certe non
inaudita vox, omnem doctrinam harum ingenuarum et
humanarum artium uno quodam societatis vinculo con- 5
tineri; ubi enim perspecta vis est rationis eius, qua causae
rerum atque exitus cognoscuntur, mirus quidam omnium
quasi consensus doctrinarum concentusque reperitur. Sed 22.1
si hoc quoque videtur esse altius, quam ut id nos humi
strati suspicere possimus, illud certe tamen, quod amplexi
sumus, quod profitemur, quod suscepimus, nosse et tenere
debemus. Una est enim, quod et ego hesterno die dixi et 5
aliquot locis antemeridiano sermone significavit Antonius,
eloquentia, quascumque in oras disputationis regionesve
delata est; nam sive de caeli natura loquitur sive de terrae, 23.1
sive de divina vi sive de humana, sive ex inferiore loco sive
ex aequo sive ex superiore, sive ut impellat homines sive ut
doceat sive ut deterreat sive ut concitet sive ut reflectat
sive ut incendat sive ut leniat, sive ad paucos sive ad multos 5
sive inter alienos sive cum suis sive secum, rivis est diducta
oratio, non fontibus, et, quocumque ingreditur, eodem est
instructu ornatuque comitata. Sed quoniam oppressi iam 24.1
sumus opinionibus non modo vulgi, verum etiam hominum
leviter eruditorum, qui, quae complecti tota nequeunt, haec
facilius divulsa et quasi discerpta contrectant, et qui tam-
quam ab animo corpus, sic a sententiis verba seiungunt, 5
quorum sine interitu fieri neutrum potest, non suscipiam
oratione mea plus quam mihi imponitur; tantum signi-
ficabo brevi neque verborum ornatum inveniri posse non
partis expressisque sententiis, neque esse ullam sententiam
inlustrem sine luce verborum. Sed prius quam illa conor 25.1
attingere, quibus orationem ornari atque inluminari putem,
proponam breviter quid sentiam de universo genere dicendi.