Natura nulla est, ut mihi videtur, quae non habeat in suo 3.25.4
genere res compluris dissimilis inter se, quae tamen con- 5
simili laude dignentur; nam et auribus multa percipimus,
quae etsi nos vocibus delectant, tamen ita sunt varia
saepe, ut id, quod proximum audias, iucundissimum esse
videatur; et oculis conliguntur paene innumerabiles volu-
ptates, quae nos ita capiunt, ut unum sensum <in> dissimili 10
genere delectent; et reliquos sensus voluptates oblectant
dispares, ut sit difficile iudicium excellentis maxime suavi-
tatis. Atque hoc idem, quod est in naturis rerum, trans- 26.1
ferri potest etiam ad artis; una fingendi est ars, in qua
praestantes fuerunt Myro, Polyclitus, Lysippus, qui omnes
inter se dissimiles fuerunt, sed ita tamen, ut neminem sui
velis esse dissimilem; una est ars ratioque picturae, dis- 5
simillimique tamen inter se Zeuxis, Aglaophon, Apelles,
neque eorum quisquam est, cui quicquam in arte sua de-
esse videatur. Et si hoc in his quasi mutis artibus est
mirandum et tamen verum, quanto admirabilius in oratione
atque in lingua? Quae cum in eisdem sententiis verbisque 10
versetur, summas habet dissimilitudines; non sic, ut alii
vituperandi sint, sed ut ei, quos constet esse laudandos, in
dispari tamen genere laudentur. Atque id primum in 27.1
poetis cerni licet, quibus est proxima cognatio cum oratori-
bus: quam sunt inter sese Ennius, Pacuvius Acciusque
dissimiles, quam apud Graecos Aeschylus, Sophocles,
Euripides, quamquam omnibus par paene laus in dissimili 5
scribendi genere tribuitur! Aspicite nunc eos homines 28.1
atque intuemini, quorum de facultate quaerimus [quid in-
tersit inter oratorum studia atque naturas]: suavitatem
Isocrates, subtilitatem Lysias, acumen Hyperides, sonitum
Aeschines, vim Demosthenes habuit. Quis eorum non 5
egregius? tamen <quis> cuiusquam nisi sui similis? Gravi-
tatem Africanus, lenitatem Laelius, asperitatem Galba, pro-
fluens quiddam habuit Carbo et canorum. Quis horum
non princeps temporibus illis fuit? et suo tamen quisque
in genere princeps. Sed quid ego vetera conquiram, cum 29.1
mihi liceat uti praesentibus exemplis atque vivis? Quid
iucundius auribus nostris umquam accidit huius oratione
Catuli? quae est pura sic, ut Latine loqui paene solus
videatur, sic autem gravis, ut in singulari dignitate omnis 5
tamen adsit humanitas ac lepos. Quid multa? istum au-
diens equidem sic iudicare soleo, quicquid aut addideris aut
mutaris aut detraxeris, vitiosius et deterius futurum. Quid, 30.1
noster hic Caesar nonne novam quandam rationem attulit
orationis et dicendi genus induxit prope singulare? Quis
umquam res praeter hunc tragicas paene comice, tristis
remisse, severas hilare, forensis scaenica prope venustate 5
tractavit atque ita, ut neque iocus magnitudine rerum ex-
cluderetur nec gravitas facetiis minueretur? Ecce prae- 31.1
sentes duo prope aequales Sulpicius et Cotta. Quid tam
inter se dissimile? quid tam in suo genere praestans?
Limatus alter et subtilis, rem explicans propriis aptisque
verbis; haeret in causa semper et quid iudici probandum 5
sit cum acutissime vidit, omissis ceteris argumentis in eo
mentem orationemque defigit; Sulpicius autem fortissimo
quodam animi impetu, plenissima et maxima voce, summa
contentione corporis et dignitate motus, verborum quoque
ea gravitate et copia est, ut unus ad dicendum instructis- 10
simus a natura esse videatur. Ad nosmet ipsos iam revertor, 32.1
quoniam sic fuimus semper comparati, ut hominum ser-
monibus quasi in aliquod contentionis iudicium vocaremur.
Quid tam dissimile quam ego in dicendo et Antonius? cum
ille is sit orator, ut nihil eo possit esse praestantius, ego 5
autem, quamquam memet mei paenitet, cum hoc maxime
tamen in comparatione coniungar. Videtisne, genus hoc
quod sit Antoni? Forte, vehemens, commotum in agendo,
praemunitum et ex omni parte causae saeptum, acre, acutum,
enucleatum, in sua quaque re commorans, honeste cedens, 10
acriter insequens, terrens, supplicans, summa orationis varie-
tate, nulla nostrarum aurium satietate. Nos autem, qui- 33.1
cumque in dicendo sumus, quoniam esse aliquo in numero
vobis videmur, certe tamen ab huius multum genere dis-
tamus; quod quale sit, non est meum dicere, propterea
quod minime sibi quisque notus est et difficillime de se 5
quisque sentit; sed tamen dissimilitudo intellegi potest et
ex motus mei mediocritate et ex eo, quod, quibus vestigiis
primum institi, in eis fere soleo perorare et quod aliquanto
me maior in verbis [quam in sententiis] eligendis labor et
cura torquet verentem, ne, si paulo obsoletior fuerit oratio, 10
non digna exspectatione et silentio fuisse videatur. Quod si 34.1
in nobis, qui adsumus, tantae dissimilitudines <sunt>, tam
certae res cuiusque propriae et in ea varietate fere melius
a deteriore facultate magis quam genere distinguitur atque
omne laudatur, quod in suo genere perfectum est, quid 5
censetis, si omnis, qui ubique sunt aut fuerunt oratores,
amplecti voluerimus, nonne fore ut, quot oratores, totidem
paene reperiantur genera dicendi? Ex qua mea disputa-
tione forsitan occurrat illud, si paene innumerabiles sint
quasi formae figuraeque dicendi, specie dispares, genere 10
laudabiles, non posse ea, quae inter se discrepant, eisdem
praeceptis atque una institutione formari. Quod non est 35.1
ita, diligentissimeque hoc est eis, qui instituunt aliquos
atque erudiunt, videndum, quo sua quemque natura maxime
ferre videatur. Etenim videmus ex eodem quasi ludo [sum-
morum in suo cuiusque genere artificum et magistrorum] 5
exisse discipulos dissimilis inter se ac tamen laudandos,
cum ad cuiusque naturam institutio doctoris accommo-
daretur. Cuius est vel maxime insigne illud exemplum, ut 36.1
ceteras artis omittamus, quod dicebat Isocrates doctor singu-
laris se calcaribus in Ephoro, contra autem in Theopompo
frenis uti solere: alterum enim exsultantem verborum
audacia reprimebat alterum cunctantem et quasi verecun- 5
dantem incitabat. Neque eos similis effecit inter se, sed
tantum alteri adfinxit, de altero limavit, ut id conformaret
in utroque, quod utriusque natura pateretur. Haec eo mihi 37.1
praedicenda fuerunt, ut, si non omnia, quae proponerentur a
me, ad omnium vestrum studium et ad genus id, quod quis-
que vestrum in dicendo probaret, adhaerescerent, id a me
genus exprimi sentiretis, quod maxime mihi ipsi probaretur. 5