Ergo haec et agenda sunt ab oratore, quae explicavit 3.37.6
Antonius, et dicenda quodam modo. Quinam igitur di-
cendi est modus melior, nam de actione post videro, quam
ut Latine, ut plane, ut ornate, ut ad id, quodcumque agetur,
apte congruenterque dicamus? Atque eorum quidem, quae 38.1
duo prima dixi, rationem non arbitror exspectari a me puri
dilucidique sermonis, neque enim conamur docere eum
dicere, qui loqui nesciat; nec sperare, qui Latine non
possit, hunc ornate esse dicturum; neque vero, qui non 5
dicat quod intellegamus, hunc posse quod admiremur dicere.
Linquamus igitur haec, quae cognitionem habent facilem,
usum necessarium. Nam alterum traditur litteris doctrina-
que puerili, alterum adhibetur ob eam causam, ut intelle-
gatur quid quisque dicat, quod videmus ita esse neces- 10
sarium, ut tamen eo minus nihil esse possit. Sed omnis 39.1
loquendi elegantia, quamquam expolitur scientia litterarum,
tamen augetur legendis oratoribus et poetis; sunt enim illi
veteres, qui ornare nondum poterant ea, quae dicebant,
omnes prope praeclare locuti; quorum sermone adsuefacti 5
qui erunt, ne cupientes quidem poterunt loqui nisi Latine.
Neque tamen erit utendum verbis eis, quibus iam con-
suetudo nostra non utitur, nisi quando ornandi causa parce,
quod ostendam; sed usitatis ita poterit uti, lectissimis ut
utatur, is, qui in veteribus erit scriptis studiose et multum 10
volutatus. Atque, ut Latine loquamur, non solum viden- 40.1
dum est, ut et verba efferamus ea, quae nemo iure repre-
hendat, et ea sic et casibus et temporibus et genere et
numero conservemus, ut ne quid perturbatum ac discrepans
aut praeposterum sit, sed etiam lingua et spiritus et vocis 5
sonus est ipse moderandus. Nolo exprimi litteras putidius, 41.1
nolo obscurari neglegentius; nolo verba exiliter exanimata
exire, nolo inflata et quasi anhelata gravius. Nam de voce
nondum ea dico, quae sunt actionis, sed hoc, quod mihi
cum sermone quasi coniunctum videtur: sunt enim certa 5
vitia, quae nemo est quin effugere cupiat; mollis vox aut
muliebris aut quasi extra modum absona atque absurda.
Est autem vitium, quod non nulli de industria consectantur: 42.1
rustica vox et agrestis quosdam delectat, quo magis antiqui-
tatem, si ita sonet, eorum sermo retinere videatur; ut tuus,
Catule, sodalis, L. Cotta, gaudere mihi videtur gravitate
linguae sonoque vocis agresti et illud, quod loquitur, pri- 5
scum visum iri putat, si plane fuerit rusticanum. Me autem
tuus sonus et subtilitas ista delectat, omitto verborum,
quamquam est caput; verum id adfert ratio, docent litterae,
confirmat consuetudo et legendi et loquendi; sed hanc dico
suavitatem, quae exit ex ore; quae quidem ut apud Graecos 10
Atticorum, sic in Latino sermone huius est urbis maxime
propria. Athenis iam diu doctrina ipsorum Atheniensium 43.1
interiit, domicilium tantum in illa urbe remanet studiorum,
quibus vacant cives, peregrini fruuntur capti quodam modo
nomine urbis et auctoritate; tamen eruditissimos homines
Asiaticos quivis Atheniensis indoctus non verbis, sed sono 5
vocis nec tam bene quam suaviter loquendo facile supera-
bit. Nostri minus student litteris quam Latini; tamen ex
istis, quos nostis, urbanis, in quibus minimum est litterarum,
nemo est quin litteratissimum togatorum omnium, Q. Vale-
rium Soranum, lenitate vocis atque ipso oris pressu et sono 10
facile vincat. Qua re cum sit quaedam certa vox Romani 44.1
generis urbisque propria, in qua nihil offendi, nihil dis-
plicere, nihil animadverti possit, nihil sonare aut olere pere-
grinum, hanc sequamur neque solum rusticam asperitatem,
sed etiam peregrinam insolentiam fugere discamus. Equi- 45.1
dem cum audio socrum meam Laeliam—facilius enim
mulieres incorruptam antiquitatem conservant, quod mul-
torum sermonis expertes ea tenent semper, quae prima
didicerunt—sed eam sic audio, ut Plautum mihi aut Nae- 5
vium videar audire, sono ipso vocis ita recto et simplici est,
ut nihil ostentationis aut imitationis adferre videatur; ex
quo sic locutum esse eius patrem iudico, sic maiores; non
aspere ut ille, quem dixi, non vaste, non rustice, non hiulce,
sed presse et aequabiliter et leniter. Qua re Cotta noster, 46.1
cuius tu illa lata, Sulpici, non numquam imitaris, ut Iota
litteram tollas et E plenissimum dicas, non mihi oratores
antiquos, sed messores videtur imitari.' Hic cum adrisisset
ipse Sulpicius, 'sic agam vobiscum' inquit Crassus 'ut 5
quoniam me loqui voluistis, aliquid de vestris vitiis audiatis.'
'Utinam quidem!' inquit ille 'id enim ipsum volumus,
idque si feceris, multa, ut arbitror, hic hodie vitia ponemus.'
'At enim non sine meo periculo' Crassus inquit 'possum, 47.1
Sulpici, te reprehendere, quoniam Antonius mihi te similli-
mum dixit sibi videri.' Tum ille 'tu vero, quod monuit
idem, ut ea, quae in quoque maxima essent, imitaremur;
ex quo vereor ne nihil sim tui nisi supplosionem pedis 5
imitatus et pauca quaedam verba et aliquem, si forte,
motum.' 'Ergo ista,' inquit Crassus 'quae habes a me,
non reprehendo, ne me ipsum inrideam—sunt autem ea
multo et plura et maiora, quam dicis—quae autem sunt tua
plane aut imitatione ex aliquo expressa, de his te, si qui me 10
forte locus admonuerit, commonebo. Praetereamus igitur 48.1
praecepta Latine loquendi quae puerilis doctrina tradit et
subtilior cognitio ac ratio litterarum alit aut consuetudo
sermonis cotidiani ac domestici, libri confirmant et lectio
veterum oratorum et poetarum; neque vero in illo altero 5
diutius commoremur, ut disputemus, quibus rebus adsequi
possimus, ut ea, quae dicamus, intellegantur: Latine scilicet 49.1
dicendo, verbis usitatis ac proprie demonstrantibus ea, quae
significari ac declarari volemus, sine ambiguo verbo aut
sermone, non nimis longa continuatione verborum, non
valde productis eis, quae similitudinis causa ex aliis rebus 5
transferuntur, non discerptis sententiis, non praeposteris
temporibus, non confusis personis, non perturbato ordine.
Quid multa? Tam facilis est tota res, ut mihi permirum
saepe videatur, cum difficilius intellegatur, quid patronus
velit dicere, quam si ipse ille, qui patronum adhibet, de re 10
sua diceret. Isti enim, qui ad nos causas deferunt, ita nos 50.1
plerumque ipsi docent, ut non desideres planius dici;
easdem res autem simul ac Fufius aut vester aequalis Pom-
ponius agere coepit, non aeque quid dicant, nisi admodum
attendi, intellego; ita confusa est oratio, ita perturbata, 5
nihil ut sit primum, nihil ut secundum, tantaque insolentia
ac turba verborum, ut oratio, quae lumen adhibere rebus
debet, ea obscuritatem et tenebras adferat atque ut quodam
modo ipsi sibi in dicendo obstrepere videantur. Verum, si 51.1
placet, quoniam haec satis spero vobis quidem certe maiori-
bus molesta et putida videri, ad reliqua aliquanto odiosiora
pergamus.' 'Atqui vides' inquit Antonius 'quam alias res
agamus [quam te inviti audiamus], qui adduci possimus— 5
de me enim conicio—relictis ut rebus omnibus te sectemur;
[te audiamus] ita de horridis rebus nitida, de ieiunis plena,
de pervulgatis nova quaedam est oratio tua.' 'Faciles enim,' 52.1
inquit 'Antoni, partes eae fuerunt duae, quas modo per-
cucurri vel potius paene praeterii, Latine loquendi planeque
dicendi; reliquae sunt magnae, implicatae, variae, graves,
quibus omnis admiratio ingeni, omnis laus eloquentiae con- 5
tinetur; nemo enim umquam est oratorem, quod Latine
loqueretur, admiratus; si est aliter, inrident, neque eum ora-
torem tantum modo, sed hominem non putant; nemo extulit
eum verbis, qui ita dixisset, ut, qui adessent, intellegerent quid
diceret, sed contempsit eum, qui minus id facere potuisset. 10
In quo igitur homines exhorrescunt? Quem stupefacti 53.1
dicentem intuentur? In quo exclamant? Quem deum,
ut ita dicam, inter homines putant? Qui distincte, qui
explicate, qui abundanter, qui inluminate et rebus et verbis
dicunt et in ipsa oratione quasi quendam numerum versum- 5
que conficiunt, id est, quod dico, ornate. Qui idem ita
moderantur, ut rerum, ut personarum dignitates ferunt, ei
sunt in eo genere laudandi laudis, quod ego aptum et con-
gruens nomino. Qui ita dicerent, eos negavit adhuc se 54.1
vidisse Antonius et eis hoc nomen dixit eloquentiae solis
esse tribuendum. Qua re omnis istos me auctore deridete
atque contemnite, qui se horum, qui nunc ita appellantur,
rhetorum praeceptis omnem oratoriam vim complexos esse 5
arbitrantur neque adhuc quam personam teneant aut quid
profiteantur intellegere potuerunt. Vero enim oratori, quae
sunt in hominum vita, quandoquidem in ea versatur orator
atque ea est ei subiecta materies, omnia quaesita, audita,
lecta, disputata, tractata, agitata esse debent. Est enim 55.1
eloquentia una quaedam de summis virtutibus; quamquam
sunt omnes virtutes aequales et pares, sed tamen est specie
alia magis alia formosa et inlustris, sicut haec vis, quae
scientiam complexa rerum sensa mentis et consilia sic verbis 5
explicat, ut eos, qui audiant, quocumque incubuerit, possit
impellere; quae quo maior est vis, hoc est magis probitate
iungenda summaque prudentia; quarum virtutum exper-
tibus si dicendi copiam tradiderimus, non eos quidem ora-
tores effecerimus, sed furentibus quaedam arma dederimus. 10
Hanc, inquam, cogitandi pronuntiandique rationem vimque 56.1
dicendi veteres Graeci sapientiam nominabant; hinc illi
Lycurgi, hinc Pittaci, hinc Solones atque ab hac similitudine
Coruncanii nostri, Fabricii, Catones, Scipiones fuerunt, non
tam fortasse docti, sed impetu mentis simili et voluntate. 5
Eadem autem alii prudentia, sed consilio ad vitae studia
dispari quietem atque otium secuti, ut Pythagoras, Demo-
critus, Anaxagoras, a regendis civitatibus totos se ad cogni-
tionem rerum transtulerunt; quae vita propter tranquilli-
tatem et propter ipsius scientiae suavitatem, qua nihil est 10
hominibus iucundius, pluris, quam utile fuit rebus publicis,
delectavit. Itaque, ut ei studio se excellentissimis ingeniis 57.1
homines dediderunt, ex ea summa facultate vacui ac liberi
temporis multo plura, quam erat necesse, doctissimi homines
otio nimio et ingeniis uberrimis adfluentes curanda sibi esse
ac quaerenda et investiganda duxerunt. Nam vetus quidem 5
illa doctrina eadem videtur et recte faciendi et bene dicendi
magistra; neque disiuncti doctores, sed eidem erant vivendi
praeceptores atque dicendi, ut ille apud Homerum Phoenix,
qui se a Peleo patre Achilli iuveni comitem esse datum
dicit ad bellum, ut efficeret oratorem verborum actoremque 10
rerum. Sed ut homines labore adsiduo et cotidiano ad- 58.1
sueti, cum tempestatis causa opere prohibentur, ad pilam se
aut ad talos aut ad tesseras conferunt aut etiam novum
sibi ipsi aliquem excogitant in otio ludum, sic illi a negotiis
publicis tamquam ab opere aut temporibus exclusi aut 5
voluntate sua feriati totos se alii ad poetas, alii ad geo-
metras, alii ad musicos contulerunt, alii etiam, ut dialectici,
novum sibi ipsi studium ludumque pepererunt atque in eis
artibus, quae repertae sunt, ut puerorum mentes ad humani-
tatem fingerentur atque virtutem, omne tempus atque aetates 10
suas consumpserunt. Sed quod erant quidam eique multi, 59.1
qui aut in re publica propter ancipitem, quae non potest
esse seiuncta, faciendi dicendique sapientiam florerent, ut
Themistocles, ut Pericles, ut Theramenes, aut, qui minus
ipsi in re publica versarentur, sed huius tamen eiusdem 5
sapientiae doctores essent, ut Gorgias, Thrasymachus,
Isocrates, inventi sunt, qui, cum ipsi doctrina et ingeniis
abundarent, a re autem civili et a negotiis animi quodam
iudicio abhorrerent, hanc dicendi exercitationem exagitarent
atque contemnerent; quorum princeps Socrates fuit, is qui 60.1
omnium eruditorum testimonio totiusque iudicio Graeciae
cum prudentia et acumine et venustate et subtilitate tum
vero eloquentia, varietate, copia, quam se cumque in partem
dedisset omnium fuit facile princeps, eis<que>, qui haec, quae 5
nunc nos quaerimus, tractarent, agerent, docerent, cum
nomine appellarentur uno, quod omnis rerum optimarum
cognitio atque in eis exercitatio philosophia nominaretur,
hoc commune nomen eripuit sapienterque sentiendi et
ornate dicendi scientiam re cohaerentis disputationibus suis 10
separavit; cuius ingenium variosque sermones immortalitati
scriptis suis Plato tradidit, cum ipse litteram Socrates nul-
lam reliquisset. Hinc discidium illud exstitit quasi linguae 61.1
atque cordis, absurdum sane et inutile et reprehendendum,
ut alii nos sapere, alii dicere docerent. Nam cum essent
plures orti fere a Socrate, quod ex illius variis et diversis et
in omnem partem diffusis disputationibus alius aliud appre- 5
henderat, proseminatae sunt quasi familiae dissentientes
inter se et multum disiunctae et dispares, cum tamen omnes
se philosophi Socraticos et dici vellent et esse arbitrarentur.
Ac primo ab ipso Platone Aristoteles et Xenocrates, quorum 62.1
alter Peripateticorum, alter Academiae nomen obtinuit,
deinde ab Antisthene, qui patientiam et duritiam in Socra-
tico sermone maxime adamarat, Cynici primum, deinde
Stoici, tum ab Aristippo, quem illae magis voluptariae dis- 5
putationes delectarant, Cyrenaica philosophia manavit, quam
ille et eius posteri simpliciter defenderunt, hi, qui nunc
voluptate omnia metiuntur, dum verecundius id agunt, nec
dignitati satis faciunt, quam non aspernantur, nec volu-
ptatem tuentur, quam amplexari volunt. Fuerunt etiam alia 10
genera philosophorum, qui se omnes fere Socraticos esse
dicebant, Eretricorum, Erilliorum, Megaricorum, Pyrrhoneo-
rum; sed ea horum vi et disputationibus sunt iam diu
fracta et exstincta. Ex illis autem quae remanent, ea philo- 63.1
sophia, quae suscepit patrocinium voluptatis, etsi cui vera
videatur, procul abest tamen ab eo viro, quem quaerimus et
quem auctorem publici consili et regendae civitatis ducem
et sententiae atque eloquentiae principem in senatu, in 5
populo, in causis publicis esse volumus. Nec ulla tamen ei
philosophiae fiet iniuria a nobis; non enim repelletur inde,
quo adgredi cupiet, sed in hortulis quiescet suis, ubi vult,
ubi etiam recubans molliter et delicate nos avocat a Rostris,
a iudiciis, a curia, fortasse sapienter, hac praesertim re 10
publica. Verum ego non quaero nunc, quae sit philosophia 64.1
verissima, sed quae oratori coniuncta maxime; qua re istos
sine ulla contumelia dimittamus; sunt enim et boni viri et,
quoniam sibi ita videntur, beati; tantumque eos admone-
amus, ut illud, etiam si est verissimum, tacitum tamen tam- 5
quam mysterium teneant, quod negant versari in re publica
esse sapientis; nam si hoc nobis atque optimo cuique per-
suaserint, non poterunt ipsi esse, id quod maxime cupiunt,
otiosi. Stoicos autem, quos minime improbo, dimitto tamen 65.1
nec eos iratos vereor, quoniam omnino irasci nesciunt;
atque hanc eis habeo gratiam, quod soli ex omnibus elo-
quentiam virtutem ac sapientiam esse dixerunt. Sed nimi-
rum est in his, quod ab hoc, quem instruimus oratore, valde 5
abhorreat; vel quod omnis, qui sapientes non sint, servos,
latrones, hostis, insanos esse dicunt, neque tamen quem-
quam esse sapientem: valde autem est absurdum ei con-
tionem aut senatum aut ullum coetum hominum commit-
tere, cui nemo illorum, qui adsint, sanus, nemo civis, nemo 10
liber esse videatur. Accedit quod orationis etiam genus 66.1
habent fortasse subtile et certe acutum, sed, ut in oratore,
exile, inusitatum, abhorrens ab auribus vulgi, obscurum,
inane, ieiunum, ac tamen eius modi, quo uti ad vulgus nullo
modo possit: alia enim et bona et mala videntur Stoicis et 5
ceteris civibus vel potius gentibus; alia vis honoris, igno-
miniae, praemi, supplici; vere an secus nihil ad hoc
tempus; sed ea si sequamur, nullam umquam rem dicendo
expedire possimus. Reliqui sunt Peripatetici et Academici; 67.1
quamquam Academicorum nomen est unum, sententiae
duae; nam Speusippus Platonis sororis filius et Xeno-
crates, qui Platonem audierat, et qui Xenocratem Polemo
et Crantor, nihil ab Aristotele, qui una audierat Platonem, 5
magno opere dissensit; copia fortasse et varietate di-
cendi pares non fuerunt: Arcesilas primum, qui Polemonem
audierat, ex variis Platonis libris sermonibusque Socraticis
hoc maxime adripuit, nihil esse certi quod aut sensibus aut
animo percipi possit; quem ferunt eximio quodam usum 10
lepore dicendi aspernatum esse omne animi sensusque
iudicium primumque instituisse—quamquam id fuit Socra-
ticum maxime—non quid ipse sentiret ostendere, sed contra
id, quod quisque se sentire dixisset, disputare. Hinc haec 68.1
recentior Academia manavit, in qua exstitit divina quadam
celeritate ingeni dicendique copia Carneades; cuius ego
etsi multos auditores cognovi Athenis, tamen auctores
certissimos laudare possum et socerum meum Scaevolam, 5
qui eum Romae audivit adulescens, et Q. Metellum L. F.
familiarem meum, clarissimum virum, qui illum a se adule-
scente Athenis iam adfectum senectute multos dies auditum
esse dicebat. Haec autem, ut ex Appennino fluminum, sic 69.1
ex communi sapientiae iugo sunt doctrinarum facta divortia,
ut philosophi tamquam in superum mare [Ionium] deflue-
rent Graecum quoddam et portuosum, oratores autem in
inferum hoc, Tuscum et barbarum, scopulosum atque in- 5
festum laberentur, in quo etiam ipse Ulixes errasset. Qua 70.1
re, si hac eloquentia atque hoc oratore contenti sumus, qui
sciat aut negare oportere, quod arguare, aut, si id non
possis, tum ostendere, quod is fecerit, qui insimuletur, aut
recte factum aut alterius culpa aut iniuria aut ex lege aut 5
non contra legem aut imprudentia aut necessario, aut non eo
nomine usurpandum, quo arguatur, aut non ita agi, ut
debuerit ac licuerit; et, si satis esse putatis ea, quae isti
scriptores artis docent, discere, quae multo tamen ornatius,
quam ab illis dicuntur, et uberius explicavit Antonius—sed, 10
si his contenti estis atque eis etiam, quae dici voluistis
a me, ex ingenti quodam oratorem immensoque campo in
exiguum sane gyrum compellitis. Sin veterem illum Peri- 71.1
clem aut hunc etiam, qui familiarior nobis propter scri-
ptorum multitudinem est, Demosthenem sequi vultis et si
illam praeclaram et eximiam speciem oratoris perfecti et
pulcritudinem adamastis, aut vobis haec Carneadia aut illa 5
Aristotelia vis comprehendenda est. Namque, ut ante dixi, 72.1
veteres illi usque ad Socratem omnem omnium rerum, quae
ad mores hominum, quae ad vitam, quae ad virtutem, quae
ad rem publicam pertinebant, cognitionem et scientiam cum
dicendi ratione iungebant; postea dissociati, ut exposui, 5
a Socrate [diserti a doctis] et deinceps a Socraticis item
omnibus philosophi eloquentiam despexerunt, oratores
sapientiam, neque quicquam ex alterius parte tetigerunt,
nisi quod illi ab his aut ab illis hi mutuarentur; ex quo
promisce haurirent, si manere in pristina communione 10
voluissent. Sed ut pontifices veteres propter sacrificiorum 73.1
multitudinem tris viros epulones esse voluerunt, cum essent
ipsi a Numa, ut etiam illud ludorum epulare sacrificium
facerent, instituti, sic Socratici a se causarum actores et a
communi philosophiae nomine separaverunt, cum veteres 5
dicendi et intellegendi mirificam societatem esse voluissent.
Quae cum ita sint, paululum equidem de me deprecabor et 74.1
petam a vobis, ut ea, quae dicam, non de memet ipso, sed
de oratore dicere putetis. Ego enim sum is, qui cum
summo studio patris in pueritia doctus essem et in forum
ingeni tantum, quantum ipse sentio, non tantum, quantum 5
[ipse] forsitan vobis videar, detulissem, non possim dicere
me haec, quae nunc complector, perinde, ut dicam discenda
esse, didicisse; quippe qui omnium maturrime ad publicas
causas accesserim annosque natus unum et viginti nobilis-
simum hominem et eloquentissimum in iudicium vocarim; 10
cui disciplina fuerit forum, magister usus et leges et instituta
populi Romani mosque maiorum. Paulum sitiens istarum 75.1
artium, de quibus loquor, gustavi, quaestor in Asia cum
essem, aequalem fere meum ex Academia rhetorem nactus,
Metrodorum illum, de cuius memoria commemoravit An-
tonius; et inde decedens Athenis, ubi ego diutius essem 5
moratus, nisi Atheniensibus, quod mysteria non referrent,
ad quae biduo serius veneram, suscensuissem; qua re hoc,
quod complector tantam scientiam vimque doctrinae, non
modo non pro me, sed contra me est potius—non enim
quid ego, sed quid orator possit disputo—atque hos omnis, 10
qui artis rhetoricas exponunt, perridiculos; scribunt enim
de litium genere et de principiis et de narrationibus; illa 76.1
vis autem eloquentiae tanta est, ut omnium rerum, virtutum,
officiorum omnisque naturae, quae mores hominum, quae
animos, quae vitam continet, originem, vim mutationesque
teneat, eadem mores, leges, iura describat, rem publicam 5
regat, omniaque, ad quamcumque rem pertineant, ornate
copioseque dicat. In quo genere nos quidem versamur 77.1
tantum quantum possumus, quantum ingenio, quantum
mediocri doctrina, quantum usu valemus; neque tamen
istis, qui in una philosophia quasi tabernaculum vitae suae
conlocarunt, multum sane in disputatione concedimus. 5
Quid enim meus familiaris C. Velleius adferre potest, quam 78.1
ob rem voluptas sit summum bonum, quod ego non
copiosius possim vel tutari, si velim, vel refellere ex illis
locis, quos exposuit Antonius, hac dicendi exercitatione, in
qua Velleius est rudis, unus quisque nostrum versatus? 5
Quid est, quod aut Sex. Pompeius aut duo Balbi aut meus
amicus, qui cum Panaetio vixit, M. Vigellius de virtute
hominum Stoici possint dicere, qua in disputatione ego his
debeam aut vestrum quisquam concedere? Non est enim 79.1
philosophia similis artium reliquarum: nam quid faciet in
geometria qui non didicerit? quid in musicis? Aut taceat
oportebit aut ne sanus quidem iudicetur. Haec vero, quae
sunt in philosophia, ingeniis eruuntur ad id, quod in quoque 5
veri simile est, eliciendum acutis atque acribus eaque exer-
citata oratione poliuntur. Hic noster vulgaris orator, si
minus erit doctus, at tamen in dicendo exercitatus, hac ipsa
exercitatione communi istos quidem [nostros] verberabit
neque se ab eis contemni ac despici sinet; sin aliquis 80.1
exstiterit aliquando, qui Aristotelio more de omnibus rebus
in utramque partem possit dicere et in omni causa duas
contrarias orationes, praeceptis illius cognitis, explicare aut
hoc Arcesilae modo et Carneadi contra omne, quod propo- 5
situm sit, disserat, quique ad eam rationem adiungat hunc
[rhetoricum] usum [moremque] exercitationemque dicendi,
is sit verus, is perfectus, is solus orator. Nam neque sine
forensibus nervis satis vehemens et gravis nec sine varietate
doctrinae satis politus et sapiens esse orator potest. Qua 81.1
re Coracem istum veterem patiamur nos quidem pullos suos
excludere in nido, qui evolent clamatores odiosi ac molesti,
Pamphilumque nescio quem sinamus in infulis tantam rem
tamquam puerilis delicias aliquas depingere; nosque ipsi 5
hac tam exigua disputatione hesterni et hodierni diei
totum oratoris munus explicemus, dum modo illa res tanta
sit, ut omnibus philosophorum libris, quos nemo [oratorum]
istorum umquam attigit, comprehensa esse videatur.'