LIBER TERTIVS
  Instituenti mihi, Quinte frater, eum sermonem referre 3.1.1
et mandare huic tertio libro, quem post Antoni disputa-
tionem Crassus habuisset, acerba sane recordatio veterem
animi curam molestiamque renovavit. Nam illud immor-
talitate dignum ingenium, illa humanitas, illa virtus L. Crassi 5
morte exstincta subita est vix diebus decem post eum diem,
qui hoc et superiore libro continetur. Ut enim Romam 2.1
rediit extremo ludorum scaenicorum die, vehementer com-
motus oratione ea, quae ferebatur habita esse in contione
a Philippo, quem dixisse constabat videndum sibi esse aliud
consilium; illo senatu se rem publicam gerere non posse, 5
mane Idibus Septembribus et ille et senatus frequens vocatu
Drusi in curiam venit; ibi cum Drusus multa de Philippo
questus esset, rettulit ad senatum de illo ipso, quod in eum
ordinem consul tam graviter in contione esset invectus.
Hic, ut saepe inter homines sapientissimos constare vidi, 3.1
quamquam hoc Crasso, cum aliquid accuratius dixisset,
semper fere contigisset, ut numquam dixisse melius puta-
retur, tamen omnium consensu sic esse tum iudicatum
ceteros a Crasso semper omnis, illo autem die etiam ipsum 5
a se superatum. Deploravit enim casum atque orbitatem
senatus, cuius ordinis a consule, qui quasi parens bonus
aut tutor fidelis esse deberet, tamquam ab aliquo nefario
praedone diriperetur patrimonium dignitatis; neque vero
esse mirandum, si, cum suis consiliis rem publicam pro- 10
fligasset, consilium senatus a re publica repudiaret. Hic 4.1
cum homini et vehementi et diserto et in primis forti ad
resistendum Philippo quasi quasdam verborum faces admo-
visset, non tulit ille et graviter exarsit pigneribusque ablatis
Crassum instituit coercere. Quo quidem ipso in loco 5
multa a Crasso divinitus dicta <esse> ferebantur, cum sibi
illum consulem esse negaret, cui senator ipse non esset.
'An tu, cum omnem auctoritatem universi ordinis pro pi-
gnere putaris eamque in conspectu populi Romani con-
cideris, me his existimas pigneribus terreri? Non tibi illa 10
sunt caedenda, si L. Crassum vis coercere: haec tibi est
incidenda lingua, qua vel evulsa spiritu ipso libidinem
tuam libertas mea refutabit.' Permulta tum vehementis- 5.1
sima contentione animi, ingeni, virium ab eo dicta esse
constabat sententiamque eam, quam senatus frequens se-
cutus est ornatissimis et gravissimis verbis, ut populo Ro-
mano satis fieret, numquam senatus neque consilium rei 5
publicae neque fidem defuisse ab eo dictam et eundem,
id quod in auctoritatibus perscriptis exstat, scribendo ad-
fuisse. Illa tamquam cycnea fuit divini hominis vox et 6.1
oratio, quam quasi exspectantes post eius interitum venie-
bamus in curiam, ut vestigium illud ipsum, in quo ille
postremum institisset, contueremur: namque tum latus ei
dicenti condoluisse sudoremque multum consecutum esse 5
audiebamus; ex quo cum cohorruisset, cum febri domum
rediit dieque septimo lateris dolore consumptus est. O 7.1
fallacem hominum spem fragilemque fortunam et inanis
nostras contentiones, quae medio in spatio saepe frangun-
tur et corruunt aut ante in ipso cursu obruuntur, quam
portum conspicere potuerunt! Nam quam diu Crassi fuit 5
ambitionis labore vita districta, tam diu privatis magis officiis
et ingeni laude floruit quam fructu amplitudinis aut rei
publicae dignitate; qui autem annus ei primus ab honorum
perfunctione aditum omnium concessu ad summam aucto-
ritatem dabat, is eius omnem spem atque omnia vitae con- 10
silia morte pervertit. Fuit hoc luctuosum suis, acerbum 8.1
patriae, grave bonis omnibus; sed ei tamen rem publicam
casus secuti sunt, ut mihi non erepta L. Crasso a dis im-
mortalibus vita, sed donata mors esse videatur. Non vidit
flagrantem bello Italiam, non ardentem invidia senatum, 5
non sceleris nefarii principes civitatis reos, non luctum
filiae, non exsilium generi, non acerbissimam C. Mari fugam,
non illam post reditum eius caedem omnium crudelissimam,
non denique in omni genere deformatam eam civitatem, in
qua ipse florentissima multum omnibus [gloria] praestitisset. 10