Ex his quas novimus aquilae maximus honos, 10.6.1
maxima et vis. sex earum genera. melanaëtos a Graecis
dicta, eadem le<por>aria, minima magnitudine, viribus praeci-
pua, colore nigricans, sola aquilarum fetus suos alit—ce-
terae, ut dicemus, fugant—, sola sine clangore, sine mur- 5
muratione. conversatur autem in montibus, secundi generis 7.1
pygargus in oppidis et in campis, albicante cauda. tertii
morphnos, quam Homerus et percnum vocat, aliqui et
<p>langum et anatariam, secunda magnitudine et vi; huic
vita circa lacus. Phemonoe, Apollinis dicta filia, dentes 5
esse ei prodidit, mutae alias carentique lingua, eandem
aquilarum nigerrimam, prominentiore cauda; consensit et
Boe<us>. huius ingenium est et testudines raptas frangere e
sublimi iaciendo, quae fors interemit poetam Aeschylum,
praedictam fatis, ut ferunt, ei<us> diei ruinam secura caeli 10
fide caventem. quarti generis est perc<no>pterus, eadem ori- 8.1
pela<rg>us, vulturina specie, alis minimis, reliqua magnitudine
antecellens, sed inbellis et degener, ut quam verberet corvus;
eadem ieiunae semper aviditatis et querulae murmurationis.
sola aquilarum exanima fert corpora; ceterae, cum occidere, 5
considunt. haec facit, ut quintum genus γνήσιον vocetur
velut verum solumque incorruptae originis, media magnitu-
dine, colore subrutilo, rarum conspectu. superest haliaëtos,
clarissima oculorum acie, librans ex alto sese visoque in
mari pisce praeceps in eum ruens et discussis pectore aquis 10
rapiens. illa, quam tertiam fecimus, aquaticas aves circa 9.1
stagna adpetit mergentes se subinde, donec sopitas lassatas-
que rapiat. spectanda dimicatio, ave ad perfugia litorum
tendente, maxime si condensa harundo sit, aquila inde ictu
abigente ala<e> et, cum adpet<ii>t in la<c>u, scandente umbram- 5
que suam nanti sub aquam a litore ostendente, rursus ave
in diverso et ubi minime se credat expectari emergente.
haec causa gregatim avibus natandi, quia plures simul non
infestantur respersu pinnarum occaecantes. saepe et aquilae
ipsae, non tolerantes pondus adprehensum, una merguntur. 10
haliaëtus tantum inplumes etiamnum pullos suos percutiens 10.1
subinde cogit adversos intueri solis radios et, si coniventem
umectantemque animadvertit, praecipitat e nido velut adul-
terinum atque degenerem. illum, cuius acies firma contra
stetit, educat. <h>ali<a>ëti suum genus non habent, sed ex di- 11.1
verso aquilarum coitu nascuntur. id quidem, quod ex his
natum est, in ossifragi<s> genus habet, e quibus vultures mi-
nores progenerantur et ex his magni, qui omnino non gene-
rant. quidam adiciunt genus aquilae quam barbatam vocant, 5
Tusci vero ossifragam.