Vivere palumbes ad tricensimum annum, aliquas et 10.106.1
ad quadragensimum, habemus auctores, uno tantum incom-
modo unguium—eodem et argumento senecta<e>—, qui
citra perniciem reciduntur. cantus omnibus similis atque
idem trino conficitur versu praeterque in clausula gemitu, 5
hieme mutis, a <v>ere vocalibus. Nigidius putat, cum ova
incubet sub tecto, nominata<m> palumbem relinquere nidos.
pariunt autem post solstitium. columbae et turtures octonis 107.1
annis vivunt. contra passeri minimum vitae, cui sala-
citas par. mares negantur anno diutius durare argumento,
quia nulla veris initio appareat nigritudo in rostro, quae ab
aestate incipit. feminis longiusculum spatium. verum co- 108.1
lumbis inest quidam et gloriae intellectus: nosse credas
suos colores varietatemque dispositam; qui<n> etiam ex volatu
quaeritur: plaudere in caelo varieque sulcare. qua in
ostentatione ut vi<n>ctae praebentur accipitri, inplicatis stre- 5
pitu pinnis, qui non nisi ipsis alarum umeris eliditur, alio-
quin soluto volatu multum velociores. speculatur occultus
fronde latro et gaudentem in ipsa gloria rapit. ob id 109.1
cum iis habenda est avis quae tinnungulus vocatur; defendit
enim illas terretque accipitres naturali potentia in tantum,
ut visum vocemque eius fugiant. hac de causa praecipuus
columbis amor eorum, feruntque, si in quattuor angulis 5
defodiantur in ollis novis oblitis, non mutare sedem colum-
bas—quod et auro insectis alarum articulis quaesivere
aliqui, non aliter innoxiis vulneribus—, multivaga alioqui
ave. est enim ars illis inter se blandiri et corrumpere alias
furtoque comitatiores reverti. quin et internuntiae in 110.1
magnis rebus fuere, epistulas adnexas earum pedibus obsi-
dione Mutinensi in castra consulum Decumo Bruto mittente.
quid vallum et vigil obsidio atque etiam retia in amne prae-
tenta profuere Antonio, per caelum eunte nuntio? et harum 5
amore insaniunt multi. super tecta exaedificant turres <i>is
nobilitatemque singularum et origines narrant, vetere iam
exemplo. L. Axius eques Romanus ante bellum civile Pom-
peianum denariis CCCC singula paria venditavit, ut M. Varro
tradit. quin et patriam nobilitavere in Campania grandissi- 10
mae provenire existimatae.