Plurimum volant quae apodes, quia careant 10.114.1
usu pedum, ab aliis cypseli appellantur, hirundinum specie.
nidificant in scopulis. hae sunt quae toto mari cernuntur,
nec umquam tam longo naves tamque continuo cursu re-
cedunt a terra, ut non circumvolitent eas apodes. cetera 5
genera residunt et insistunt; his quies nisi in nido nulla:
aut pendent aut iacent.