Et ingenia aeque varia, ad pastum maxime. 10.115.1
caprimulgi appellantur, grandioris merulae aspectu, fures
nocturni; interdiu enim visu carent. intrant pastorum
stabula caprarumque uberibus advolant suctum propter lactis,
qua iniuria uber emoritur caprisque caecitas, quas ita mul- 5
sere, oboritur. platea nominatur advolans ad eas, quae se
in mari mergunt, et capita illarum morsu corripiens, donec
capturam extorqueat. eadem cum devoratis se inplevit
conchis, calore ventris coctas evomit atque ita ex <i>is escu-
lenta eligit testas excernens. 10