Gallinas saginare Deliaci coepere, unde pestis 10.139.1
exorta opimas aves et suopte corpore unctas devorandi.
hoc primum antiquis cenarum interdictis exceptum invenio
iam lege Gai Fanni consulis undecim annis ante tertium
Punicum bellum, ne quid volucre poneretur praeter unam 5
gallinam quae non esset altilis, quod deinde caput trans-
latum per omnes leges ambulavit. inventumque deverti- 140.1
culum est in fraude<m> earum gallinaceos quoque pascendi
lacte madidis cibis: multo ita gratiores adprobantur. femi-
nae quidem ad saginam non omnes eliguntur nec nisi in
cervice pingui cute. postea culinarum artes, ut clunes 5
spectentur, ut dividantur in tergora, ut a pede uno dilatatae
repositoria occupent. dedere et Parthi cocis suos mores.
nec tamen in hoc mangonio quicquam totum placet, clune,
alibi pectore tantum laudatis.