Generatio avium simplex videtur esse, cum 10.143.1
et ipsa habeat sua miracula, quoniam et quadripedes ova
gignunt, chamaeleontes, lacertae et quae diximus * * * , item
serpentes. pinnatorum autem infecunda sunt quae aduncos
habent ungues. cenc<h>ris sola ex his supra quaterna edit 5
ova. tribuit hoc avium generi natura, ut fecundiores essent
fugaces earum quam fortes. plurima pariunt struthocameli,
gallinae, perdices [soli]. coitus avibus duobus modis, femina
considente humi, ut in gallinis, aut stante, ut in gruibus.