Tribus primis et quinto aquilarum generi inae- 10.12.1
dificatur nido lapis aëtites, quem aliqui dixere gagiten, ad
multa remedia utilis, nihil igne deperdens.—est autem
lapis iste praegnans intus alio, cum quatias, velut in utero
sonante.—sed vis illa medica non nisi nido dereptis. ni- 13.1
dificant in petris et arboribus, pariunt et ova terna, exclu-
dunt pullos binos; visi sunt et tres aliquando. alterum
expellunt taedio nutriendi. quippe eo tempore ipsis cibum
negavit natura, prospiciens ne omnium ferarum fetus rape- 5
rentur. ungues quoque earum invertuntur diebus his, albes-
cunt inedia pinnae, ut merito partus suos oderint. sed
eiectos ab <i>is cognatum genus ossifragi excipiunt et educant
cum suis. verum adultos quoque persequitur parens et 14.1
longe fugat, aemulos scilicet rapinae. et alioqui unum par
aquilarum magno ad populandum tractu, ut satietur, indiget.
determinant ergo spatia nec in proximo praedantur. rapta
non protinus ferunt, sed primo deponunt expertaeque pon- 5
dus tunc demum abeunt.—oppetunt non senio nec aegri- 15.1
tudine, sed fame, in tantum superiore adcrescente rostro,
ut aduncitas aperiri non queat.—a meridiano autem tem-
pore operantur et volant; prioribus horis diei, donec im-
pleantur hominum conventu fora, ignavae sedent. aquilarum 5
pinnae mixtas reliquarum alitum pinnas devorant. negant
umquam solam hanc alitem fulmine exanimatam; ideo ar-
migeram Iovis consuetudo i<u>dicavit.