Quin et ab homine perficiuntur. Iulia Augusta 10.154.1
prima sua iuventa Tib. Caesare ex Nerone gravida, cum
parere virilem sexum admodum cuperet, hoc usa est puellari
augurio, ovum in sinu fovendo atque, cum deponendum
haberet, nutrici per sinum tradendo, ne intermitteretur 5
tepor; nec falso augurata proditur. nuper inde fortassis
inventum, ut ova calido in loco inposita paleis igne modico
foverentur homine versante, pariterque et stato die illinc
erumperet fetus. traditur quaedam ars gallinarii cuiusdam 155.1
dicentis, quod ex quaque esset. narrantur et mortua gallina
mariti earum visi succedentes in vicem et reliqua fetae more
facientes abstinentesque se cantu. super omnia est anatum
ovis subditis atque exclusis admiratio prima non plane agno- 5
scentis fetum, mox incerti sin<g>ultus sollicite convocantis,
postremo lamenta circa piscinae stagna mergentibus se
pullis natura duce.