Columbae proprio ritu osculantur ante coitum. 10.158.1
pariunt fere bina ova, ita natura moderante, ut aliis cre-
brior sit fetus, aliis numerosior. palumbis et turtur pluri-
mum terna nec plus quam bis vere pariunt, atque ita, si
prior fetus corruptus est et <ut>, quamvis III pepererint, num- 5
quam plus II educant. tertium inritum est; urinum vocant.
palumbis incubat femina post meridiana in matutinum, cetero
mas. columbae marem semper et feminam pariunt, priorem 159.1
marem, postridie feminam. incubant in eo genere ambo,
interdiu mas, noctu femina. excludunt XX die, pariunt a
coitu V. aestate quidem interdum binis mensibus terna
educunt paria, namque XVIII die excludunt statimque con- 5
cipiunt; quare inter pullos s<a>epe ova inveniuntur, et alii
provolant, alii erumpunt. ipsi deinde pulli quinquemenstres
fetificant. et ipsae autem inter se, si mas non sit, feminae 160.1
aeque saliunt pariuntque ova inrita, ex quibus nihil gignitur,
quae hypenemia Graeci vocant.