Rursus in terrestribus ova pariunt serpentes, 10.169.1
de quibus nondum dictum <e>st. coeunt conplexu, adeo cir-
cumvolutae sibi ipsae, ut una existimari biceps possit. vi-
perae mas caput inserit in os, quod illa abrodit voluptatis
dulcedine. terrestrium eadem sola intra se parit ova, unius 170.1
coloris et mollia, ut pisces. terti<o> die intra uterum catulos
excludit, dein singulis diebus singulos parit, XX fere nu-
mero. itaque ceteri tarditatis inpatientes perrumpunt latera
occisa parente. ceterae serpentes contexta ova in terra in- 5
cubant et fetum sequenti excludunt anno. crocodili vicibus
incubant, mas et femina. sed reliquorum quoque terrestrium
reddatur generatio.