Bipedum solus homo animal gignit. homini 10.171.1
tantum primi coitus paenitentia, augurium scilicet vitae a
paenitenda origine. ceteris animalibus stati per tempora
anni concubitus, homini, ut dictum est, omnibus horis die-
rum noctiumque; ceteris sa<t>ias in coitu, homini prope nulla. 5
Messalina Claudi Caesaris coniunx, regalem hanc existimans 172.1
palmam, elegit in id certamen nobilissimam e prostitutis
ancillam merce<n>ariae stipis eamque nocte ac die superavit
quinto atque vicensimo concubitu. in hominum genere
maribus deverticula veneris, excogitata omnia scelere natu- 5
rae, feminis vero abortus. quantum in hac parte multo
nocentiores quam ferae sumus! viros avidiores veneris
hieme, feminas aestate Hesiodus prodidit.