Celebris apud Seston urbem aquilae gloria es<t>: 10.18.1
educ<a>tam a virgine retulisse gratiam aves primo, mox deinde
venatus adgerentem, defuncta postremo in rogum accensum
eius iniecisse sese et simul conflagrasse. quam ob causam
incolae quod vocant heroum in eo loco fecere, appellatum 5
Iovis et Virginis, quoniam illi deo ales adscribitur.