Quaecumque animal pariunt, in capita gignunt 10.183.1
circumacto fetu sub enixum, alia<s> in utero porrect<o>. qua-
dripedes gestantur extentis ad longitudinem cruribus et <ad>
alvum suam adplicatis; homo in semet conglobatus inter
duo genua naribus sitis. molas, de quibus ante diximus, 184.1
gigni putant, ubi mulier non ex mare, verum ex semet ipsa
tantum conceperit. ideo nec animari, quia non sit ex duo-
bus, altricemque habere per se vitam illam quae satis arbori-
busque contingat. ex omnibus, quae perfectos fetus, 5
<s>ue<s> tantu<m> et numerosos edunt, <na>m plures contra naturam
solidipedum aut bisulcorum.