Anguem ex medulla hominis spinae gigni acce- 10.188.1
pimus a multis. pleraque enim occulta et caeca origine
proveniunt, etiam in quadripedum genere, sicut sala-
mandrae, animal lacertae figura, stellatum, numquam nisi
magnis imbribus proveniens et serenitate desinens. huic 5
tantus rigor, ut ignem tactu restinguat non alio modo quam
glacies. eiusdem sanie, quae lactea ore vomitur, quacumque
parte corporis humani contacta toti defluunt pili, idque,
quod contactum est, colorem in vitiliginem mutat.