Quaedam ergo gignuntur ex non genitis et 10.189.1
sine ulla simili origine, ut supra dicta et quaecumque ver
statumque tempus anni generant. ex his quaedam nihil
gignunt ut salamandrae, neque est in <i>is masculum femini-
numve, sicut neque in anguillis omnibus<que> quae nec ani- 5
mal nec ovum ex sese generant. neutrum est et ostreis
genus et ceteris adhaerentibus vado vel saxo. quae autem 190.1
per se generantur, si in mares et feminas discripta sunt,
generant quidem aliquid coitu, sed inperfectum ac dissimile
et ex quo nihil amplius gignatur, ut vermiculos muscae.
id magis declara<b>it natura eorum quae insecta d<i>cuntur, 5
arduae explanationis omnia et privatim dicato opere nar-
randa. quapropter ingenium praedictorum et reliqua sub-
texetur edissertatio.