Ex sensibus ante cetera homini tactus, dein 10.191.1
gustatus; reliquis superatur a multis. aquilae clarius cer-
nunt, vultures sagacius odorantur, liquidius audiunt talpae:
obrutae terra, tam denso atque surdo naturae elemento,
praeterea voce omni in sublime tendente, sermonem exau- 5
diunt et, si de iis loquare, intellegere etiam dicuntur et
profugere. auditus cui hominum primo negatus est, huic et 192.1
sermonis usus ablatus, nec sunt naturaliter surdi, ut non
<i>idem sint et muti. in marinis ostreis auditum esse non
est verisimile, sed ad sonum mergere se dicuntur solen<es>;
ideo et silentium in more piscantibus. pisces 193.1
quidem auditus nec membra habent nec foramina, audire
tamen eos palam est, utp<o>te cum plausu congregari feros
ad cibum adsuetudine in quibusdam vivariis spectetur et in
piscinis Caesaris genera piscium ad nomen venire quos- 5
damve singulos. itaque produntur etiam clarissime audire
mugil, lupus, salpa, chromis et ideo in vado vivere.