Olfactum <i>is esse manifeste patet, quippe non 10.194.1
omnes eadem esca capiuntur et prius quam adpetant odo-
rantur. quosdam et speluncis latentes salsamento inlitis
faucibus scopuli piscator expellit velut sui cadaveris agni-
tionem fugientes, conveniuntque ex alto etiam ad quosdam 5
odores, ut saepiam ustam et polypum, quae ideo coiciuntur
in nassas. sentinae quidem navium odorem procul fugiunt,
maxime tamen piscium sanguinem. non potest petris avelli 195.1
polypus; idem cunila admota ab odore protinus resilit. pur-
purae quoque faetidis capiuntur. nam de reliquo animali-
um genere quis dubitet? cornus cervini odore serpentes
fugantur, sed maxime styracis; origani aut calcis aut sul- 5
puris formicae necantur. culices acida petunt, ad dulcia
non advolant.
  Tactus sensus omnibus est, etiam quibus nullus
alius; nam et ostreis et terestrium vermibus quoque.