Coccyx videtur ex accipitre fieri, tempore anni 10.25.1
figuram mutans, quoniam tunc non apparent reliqui nisi
perquam paucis diebus. ipse quoque, modico tempore ae-
statis visus, non cernitur postea. est autem neque aduncis
unguibus, solus accipitrum, nec capite similis illis neque 5
alio quam colore, ac visu columbi potius; quin et absumitur
ab accipitre, si quando una apparuere, sola omnium avis a
suo genere interempta. mutat autem et vocem. procedit 26.1
vere, occultatur caniculae ortu, inter qu<a>e parit in alienis
nidis, maxime palumbium, maiore ex parte singula ova,
quod nulla alia avis, raro bina. causa pullos subiciendi
putatur quod sciat se invisam cunctis avibus; nam minu- 5
ta<e> quoque infestant. ita non fore tutam generi suo stirpem
opinatur, ni fefellerit; quare nullum facit nidum, alioqui
trepidum animal. educat ergo subditum adulterato feta 27.1
nido. ille, avidus ex natura, praeripit cibos reliquis pullis,
itaque pinguescit et nitidus in se nutricem convertit. illa
gaudet eius specie miraturque sese ipsam, quod talem pepe-
rerit; suos comparatione eius damnat ut alienos absumique 5
etiam se inspectante patitur, donec corripiat ipsam quoque,
iam volandi potens. nulla tunc avium suavitate carnis com-
paratur illi.