Milui ex eodem accipitrum genere magnitu- 10.28.1
dine differunt. notatum in his, rapacissimam et famelicam
semper alitem nihil esculenti rapere umquam e funerum
ferculis nec Olympiae ex ara ac ne ferentium quidem mani-
bus nisi lugubri municipiorum inmolantium ostento. <i>idem 5
videntur artem gubernandi docuisse caudae flexibus, in
caelo monstrante natura quod opus esset in profundo. milui
et ipsi hibernis mensibus latent, non tamen ante hirundi-
nem abeuntes. traduntur autem et a solstitiis adfici podagra.