Aethiopes atque Indi discolores maxime et in- 10.3.1
enarrabiles ferunt aves et ante omnes nobilem Arabiae
phoenicem, haud scio an fabulose, unum in toto orbe nec
visum magno opere. aquilae narratur magnitudine, auri
fulgore circa colla, cetero purpureus, caeruleam roseis cau- 5
dam pinnis distinguentibus, cristis fa<u>ces caputque plumeo
apice honestante. primus atque diligentissime togatorum 4.1
de eo prodidit Ma<n>ilius, senator ille maximis nobilis doc-
trinis doctore nullo: neminem extitisse qui viderit vescen-
tem, sacrum in Arabia Soli esse, vivere annis DXL, sene-
scentem casiae turisque surculis construere nidum, replere 5
odoribus et superemori. ex ossibus deinde et medullis
eius nasci primo ceu vermiculum, inde fieri pullum, princi-
pioque iusta funera priori reddere et totum deferre nidum
prope Panchaiam in Solis urbem et in ara ibi deponere. cum 5.1
huius alitis vita magni conversionem anni fieri prodit idem
Manilius iterumque significationes tempestatum et side-
rum easdem reverti, hoc autem circa meridiem incipere
quo die signum arietis sol intraverit, et fuisse eius conver- 5
sionis annum prodente se P. Licinio Cn. Cornelio cos. CCXV.
Cornelius Valerianus phoenicem devolavisse in Aegyp-
tum tradit Q. Plautio Sex. Papinio cos. allatus est et in
urbem Claudii principis censura anno urbis DCCC et in
comitio propositus, quod actis testatum est, sed quem 10
falsum esse nemo dubitaret.