Nunc de secundo genere dicamus, quod in duas 10.43.1
dividitur species, oscines et alites. illarum generi cantus
oris, his magnitudo differentiam dedit; itaque prae-
cedent et ordine, omnesque reliquas in <i>is pavonum genus
cum forma tum intellectu eius et gloria. gemmantes lau- 5
datus expandit colores, adverso maxime sole, quia sic ful-
gentius radiant. simul umbrae quosdam repercussus ceteris,
qui et in opaco clarius micant, conchata quaerit cauda om-
nesque in acervum contrahit pinnarum quos spectari gaudet
oculos. idem cauda annuis vicibus amissa cum foliis ar- 44.1
borum, donec renascatur alia cum flore, pudibundus ac mae-
rens quaerit latebram. vivit annis XXV. colores fundere
incipit in trimatu. ab auctoribus non gloriosum tantum
animal hoc traditur, sed et malivolum, sicut anser<e>m vere- 5
cundum, quoniam has quoque quidam addiderunt notas in
<i>is, haut probatas mihi.