Proxime gloriam sentiunt et hi nostri vigiles 10.46.1
nocturni, quos excitandis in opera mortalibus rumpendoque
somno natura genuit. norunt sidera et ternas distinguunt
horas interdiu cantu. cum sole eunt cubitum quartaque
castrensi vigilia ad curas laboremque revocant nec solis 5
ortum incautis patiuntur obrepere diemque venientem nun-
tiant cantu, ipsum vero cantum plausu laterum. imperitant 47.1
suo generi et regnum in quacumque sunt domo exercent.
dimicatione paritur hoc inter ipsos velut ideo tela agnata
cruribus suis intellegentium, nec finis saepe commorientibus.
quod si palma contigit, statim in victoria canunt seque ipsi 5
principes testantur; victus occultatur silens aegreque servi-
tium patitur. et plebs tamen aeque superba graditur ardua
cervice, cristis celsa, caelumque sola volucrum aspicit
crebra, in sublime caudam quoque falcatam erigens. itaque
terrori sunt etiam leonibus ferarum generosissimis. iam ex 48.1
his quidam ad bella tantum et proelia adsidua nascuntur—
quibus etiam patrias nobilitarunt, Rhodum aut Tanagram;
secundus est honos habitus Melicis et Chalcidicis—, ut
plane dignae aliti tantum honoris perhibeat Romana pur- 5
pura. horum sunt tripudia solistima, hi magistratus nostros 49.1
cotidie regunt domusque ipsis suas claudunt aut reserant.
hi fasces Romanos inpellunt aut retinent, iubent acies aut
prohibent, victoriarum omnium toto orbe partarum auspices.
hi maxime terrarum imperio imperant, ex<t>is etiam fibrisque 5
haut aliter quam opimae victimae diis grati. habent ostenta
et praeposteri eorum vespertinique cantus: namque totis
noctibus canendo Boeotiis nobilem illam adversus Lacedae-
monios praesagivere victoriam, ita coniecta interpretatione,
quoniam victa ales illa non caneret. 10