Insectorum pedes quibus sunt, in obliquum 11.101.1
moventur. quorundam extremi longiores foris curvantur,
ut locustis.
  Hae pariunt, in terram demisso spinae caule, ova con-
densa autumni tempore. ea durant hieme; e terra subse- 5
quenti anno exitu veris emittunt parvas, nigrantes et sine
cruribus pinnisque reptantes. itaque vernis aquis intereunt
ova, sicco vere maior proventus. alii duplicem earum fetum 102.1
geminumque exitium tradunt: vergiliarum exortu parere,
deinde ad canis ortum obire et alias renasci; quidam arc-
turi occasu renasci. mori matres, cum pepererint, certum
est, vermiculo statim circa fauces innascente qui eas stran- 5
gulat. eodem tempore mares obeunt. e<t> tam frivola ratione
morientes serpentem, cum libuit, necant singulae, faucibus
eius adprehensis mordicus. non nascuntur ni<si> rimosis lo-
cis. in India ternum pedum longitudinis esse traduntur, 103.1
cruribus et feminibus serrarum usum praebere, cum ina-
ruerint. est et alius earum obitus: gregatim sublatae vento
in maria aut stagna decidunt. forte hoc casuque evenit,
non, ut prisci existimavere, madefactis nocturno umore alis. 5
<i>idem quippe nec volare eas noctibus propter frigora tradi-
derunt, ignari etiam longinqua maria ab <i>is transiri, conti-
nuata plurium dierum—quod maxime miremur—fame
quoque, quam propter externa pabula petere sciunt. deorum 104.1
irae pestis ea intellegitur. namque et grandiores cernuntur
et tanto volant pinnarum stridore, ut [aliae] alites credantur,
solemque obumbran<t> sollicitis suspectantibus populis, ne
suas operiant terras. sufficiunt quippe vires et, tamquam 5
parum sit maria transisse, inmensos tractus permeant dira-
que messibus nube contegunt, multa contactu adurentes,
omnia vero morsu erodentes et fores quoque tectorum.