Hieme conduntur—unde enim <firm>a<e> pruinas 11.13.1
nivesque et aquilonum flatus perferre vires?—sane et in-
secta omnia, sed minus diu quae parietibus nostris occultata
mature tepefiunt. circa apes aut temporum locorumve ratio
mutata est, aut erraverunt priores. conduntur a vergiliarum 5
occasu et latent ultra exortum—adeo non ad veris initium,
ut dixere, nec quisquam in Italia de alvis existimat ante
fabas florentes—, exeunt ad opera et labores, nullusque, 14.1
cum per caelum licuit, otio perit dies. primum favos con-
struunt, ceram fingunt, hoc est domos cellasque faciunt,
dein subolem, postea mella, ceram ex floribus, melliginem
e lacrimis arborum quae glutinum pariunt, salicis, ulmi, 5
harundinis suco, cummi, resina. his primum alvum ipsam 15.1
intus <in> totum ut quodam tectorio inlinunt et aliis amario-
ribus sucis contra aliarum bestiolarum aviditates, id se fac-
turas consciae quod concupisci possit; isdem fores quoque
latiores circumstruunt. 5