Vngues clausulae nervorum summae existi- 11.247.1
mantur. omnibus hi quibus et digiti. sed simiae imbricati,
hominibus lati—et defuncto crescunt—, rapacibus unci,
ceteris recti, ut canibus, praeter eum qui a crure plerisque
dependet. omnia digitos habent quae pedes, excepto ele- 248.1
phanto; huic enim informes, numero quidem V, sed indivisi
ac leviter discreti ungulisque, non unguibus, similes, et pe-
des maiores priores, in posterioribus articuli breves. idem po-
plites intus flectit hominis modo, cetera animalia in diversum 5
posterioribus pedibus quam prioribus. nam quae animal ge-
nerant, genua ante se flectunt et suffraginum artus in aversum.