Avium aliae digitatae, aliae palmipedes, aliae 11.256.1
inter utrumque, divisis digitis adiecta latitudine. sed om-
nibus quaterni digiti, tres in priore parte, unus a calce.
hic deest quibusdam longa crura habentibus. iynx sola
utrimque binos habet; eadem linguam serpentium similem 5
in magnam longitudinem porrigit; collum circumagit in
aversam se; ungues ei grandes ceu graculis. avium quibus- 257.1
dam gravioribus in cruribus additi radii, nulli uncos haben-
tium ungues. longipedes porrectis ad caudam cruribus
volant; quibus breves, contractis ad medium. qui negant
volucrem ullam sine pedibus esse, confirmant et apodas 5
habere, <d>ocen<t> et drepanin, quae ex his rarissime apparet.
—Visae iam et serpentes anserinis pedibus.—