Insectorum pedes primi longiores duros ha- 11.258.1
bentibus oculos, ut subinde pedibus eos tergeant, ceu no-
tamus in muscis. quae ex <i>is novissimos habent longos,
saliunt, ut locustae. omnibus autem his seni pedes. araneis
quibusdam praelongi accedunt bini. internodia singulis 5
terna. octonos et marinis esse diximus, polypis, saepiis,
lolligini, cancris, qui bracchia in contrarium movent, pedes
in orbem aut in oblicum; <i>idem soli<s> animalium rotundi.
cetera binos pedes duces habent, cancri tantum quaternos. 259.1
quae hunc numerum pedum excessere terrestria, ut pleri-
que vermes, non infra duodenos habent, aliqua vero et cen-
tenos. numerus pedum inpar nulli est.