Vocem non habere nisi quae pulmonem et 11.266.1
arterias habe<a>nt, hoc est nisi quae spirent, Aristoteles
putat. idcirco et insectis sonum esse, non vocem, intus in-
meante spiritu et incluso sonante; alia murmur edere, ut
apes, alia c<on>tractu<m> stridorem, ut cicadas, receptum enim 5
duobus sub pectore cavis spiritum, mobili occursante mem-
brana intus, attritu eius sonare. muscas, apes, cetera si-
milia cum volatu et incipere audiri et desinere, sonum enim
attritu et interiore aura, non anima, reddi; locustas pin-
narum et feminum attritu sonare. credatur sane item 267.1
aquatilium pectines stridere, cum volant, mollia et crusta
intecta nec vocem nec sonum ullum habere: sed ceteri
pisces, quamvis pulmone et arteria careant, non in totum
sine ullo sunt sono—stridorem eum dentibus fieri cavil- 5
lantur—, et is, qui caper vocatur in Acheloo amne, grunni-
tum habet et alii, de quibus diximus. ova parientibus si-
bilus, serpentibus longus, testudini abruptus. ranis sui
generis, ut dictum est, nisi si et in his ferenda dubitatio
est, quia vox in ore concipitur, non in pectore. multum 10
tamen in his refert et locorum natura: mutae in Macedonia
traduntur, muti et apri. avium loquaciores quae minores, 268.1
et circa coitus maxime: aliis in pugna vox, ut coturnicibus,
aliis ante pugnam, ut perdicibus, aliis cum vicere, ut galli-
naceis. isdem sua maribus, aliis eadem et feminis, ut lu-
sciniarum generi. quaedam toto anno canunt, quaedam certis 5
temporibus, ut in singulis dictum est. elephans citra nares 269.1
ore ipso sternumento similem elidit sonum, per nares autem
turbarum raucitati. bubus tantum feminis vox gravior, in
alio omni genere exilior quam maribus, in homine etiam
castratis. infantis in nascendo nulla auditur ante quam to- 270.1
tus emergat utero. primus sermo anniculo; set semenstris
locutus est Croesi filius et in crepundiis prodigio, quo to-
tum id concidit regnum. qui celerius fari coepere, tardius
ingredi incipiunt. vox roboratur a XIIII annis; eadem in 5
senecta exilior, neque in alio animalium saepius mutatur.
  Mira praeterea sunt de voce digna dictu: theatrorum in
orchestris scobe aut harena superiacta devoratur, ite<m> rudi
parietum circumiectu, doliis etiam inanibus. currit eadem
recto vel conchato parietum spatio, quamvis levi sono dicta 10
verba ad alterum caput perferens, si nulla inaequalitas im-
pediat. vox in homine magnam voltus habet partem. ad- 271.1
gnoscimus ea prius quam cernamus non aliter quam oculis,
totidemque sunt hae, quot in rerum natura mortales, et sua
cuique sicut facies. hinc illa gentium totque linguarum
toto orbe diversitas, hinc tot cantus et moduli flexionesque, 5
sed ante omnia explanatio animi, quae nos distinxit a feris
et inter ipsos quoque homines discrimen alterum, aeque
quam a beluis, fecit.