Fetus quonam modo progenerarent, magna inter 11.46.1
eruditos et subtilis fuit quaestio. apium enim coitus visus
est numquam. plures existimavere ore confingi floribus
compositas apte atque utiliter; aliqui coitu unius, qui rex
in quoque appelletur examine: hunc esse solum marem, 5
praecipua magnitudine, ne fatiscat; ideo fetum sine eo non
edi, apesque reliquas tamquam marem feminas comitari, non
tamquam ducem. quam probabilem alias sententiam fuco-
rum proventus coarguit. quae enim ratio, ut idem coitus
inperfectos generet alios? propior vero prior existimatio 47.1
fieret, ni rursus alia difficultas occurreret. quippe nascuntur
aliquando in extremis favis apes grandiores, quae ceteras
fugant. oestrus vocatur hoc malum, quonam modo nascens,
si ipsae fingunt? quod certum est, gallinarum modo incu- 48.1
bant. id, quod exclusum est, primo vermiculus videtur
candidus, iacens transversus adhaerensque ita ut pars cerae
videatur. rex statim mellei coloris, ut electo flore ex omni
copia factus, neque vermiculus, sed statim pinniger. cetera 5
turba cum formam capere coepit, nymphae vocantur, ut fuci
serenes aut ce<ph>enes. si quis alterutris capita demat prius 49.1
quam pinnas habeant, pro gratissimo sunt pabulo matribus.
tempore procedente instillant cibos atque incubant, tum
maxime murmurantes, caloris, ut putant, faciendi gratia
necessarii excludendis pullis, donec ruptis membranis, quae 5
singulos cingunt, ovorum modo universum agmen emergat.
spectatum hoc Romae consularis cuiusdam surburbano, alvis
cornu lanternae tralucido factis. fetus intra XLV diem per- 50.1
agitur. fit in favis quibusdam qui vocatur clavus, amarae
duritia cerae, cum fetum inde non eduxere morbo aut ig-
navia aut infecunditate naturali; hic est abortus apium.
protinus autem educti operantur quadam disciplina cum 5
matribus, regemque iuvenem aequalis turba comitatur. reges
plures inchoantur, ne des<i>nt. postea ex his suboles cum 51.1
adulta esse coepit, concordi suffragio deterrimos necant, ne
distrahant agmina. duo autem genera eorum: melior <rufus>,
<deterior> niger variusque. omnibus forma semper egregia
et duplo quam ceteris maior, pinnae breviores, crura recta, 5
ingressus celsior, in fronte macula quodam diademate can-
dicans. multum etiam nitore a volgo differunt.